Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. de Natali Christi

Candida nox venit natalis conscia Christi,
Nox gemmis, nox et toto preciosior auro.
Candida nox, salve, gelidae salvete, tenebrae,
Et stellae, tuque, o foelix bos semper asello
5Cum socio, qui nascentem vidistis Iesum
Qui algentem flatu tepidum fecistis anheli.
O utinam vobis vocis foret usus, et isto
Vox ore exiret, potis esset quae mihi sanctos
Commemorare ortus domini, cui sydera parent,
10Aerque, et terra, et Nerei freta vasta sonantis.
Dulcius Ismario non me cecinisset in antro
Ismarius vates, non me Dircaeus ad arcem
Thebanam cantu compellens aspera saxa,
Brumalique movens gaudentes frigore cautes.
15Sed tamen almificam fidem, famamque sequamur,
De te Christe Pater vero rumore canentem
Quae sacri monuere Patres, monuitque Sybilla.
Clauserat Augustus pacati limina Iani
Segnia tranquillo diffundens otia mundo,
20Quali Saturno perhibent regnante fuisse
In terris, prius aetherio quam pulsus Olympo
Hospes ad Ausonii fugisset moenia Iani
Arma timens Nati, placido sic orbe Quirinus
Describi late gentes pater imperat omnes,
25Quas vagus Oceanus spatioso gurgite cingit,
Describi sese curant quibus alta parantur
Tunc duo solstitia, in primo sol Ariete lucet
Cum tepidus, cumque in primam fert lumina libram
Et quibus ima duo in primis Cancrique Caprique
30Cum sol inspicitur punctis variabilis aestu.
Maximi iussa obeunt Romani Caesaris illi,
Umbra quibus semel est perpendicularis in anno,
Quando tenes primum Cancri sol ignea punctum.
Dant nummum sua dictantes quoque nomina iussu,
35Versa quibus semper gelidis Aquilonibus umbra est,
Zodiacusve quibus, sive est Eclyptica horizon,
Et Cancri apparet tropicus, demergitur omnis
Sed Capri, primo Cancri sic sole flagrante
In puncto est illis horas lux fusa diei
40Unius per bis duodenas, nulla fere est nox,
Phoebus at in primum Capricorni lampada punctum
Cum tulit, exigua est lux illis, maxima nox est.
Imperio Augusti parent, orientia cernunt
Ordine qui obliquo pariterque cadentia signa,
45Et qui perpetuam retinent (mirabile) lucem
Virgineum dum sol transivit ab Ariete signum,
Quive etiam, ut fama est, pallenti nocte premuntur
A Libra excedens dum pisces contigit idem.
Ipse quoque ad iussum senior festinat Ioseph
50Caesaris, et secum argentum, quod praebeat aufert,
Illi sancta comes Maria est, cui candida vestis
Virgineos artus operit, non Pamphyla qualem
Coa manu tenui, qualem non Attalus olim
Confecit texens aurum, fulvosque smaragdos.
55Vestis erat nimia non arte exculta, sed apta
Temporis id pluviam, et Boream perferre nivalem:
Ergo senex Nazarreno cum Virgine cedit
Bethlemiam repetens urbem, nataliaque arva,
Oenophorum lateri accinctus, capitique galerum,
60Dextra humeroque ferens baculum, moderatur habenam
Laeva asino, quo Virgo uterum tumefacta, novoque
Plena Deo cum sarcinulis sublata sedebat,
Nam Dominos sensim bos sectabatur euntes.
At fertur qua Virgo decens, non secius alma
65Vernat humus (mirum) glaciali frigore, quam si
Cosmicus ad solem Taurum traduceret ortus.
Purpurei surgunt flores et pullulat omnis
Arbor et irrigui dulci cum murmure fontes
Abrupta glacie manant pictaeque volucres
70Vere novo in ramis strepitant sine more canentes.
Bethlemiae ut primum longis erroribus urbis
Invasit portam senior dux Virginis almae,
Mille intus strepitus, et murmura caeca vagantum
Audiit, obsessasque vias inspexit, et ingens
75Undique concilium, sed muta silentia nusquam.
Aere domum hic sibi conducit, subit ille penates
Et consanguinei, laribusque receptus amici
Ille est, at pingues adeunt plerique popinas,
Non aedes vacuae ut fuerint, non templa Deorum,
80Non commune forum, non alta palatia cuique.
Sic memini me pruniferae per rura Revosae
Aequasset cum Libra diem, noctemque per horas
Passeribus sepes plenas, dumosque videre
Cum volucrum numerosa cohors condensior esset
85Quam frons arboreis Aquiloni obnoxia ramis.
Hospitio caruit sic Nazarrenius heros.
Tum vero Herculeas Phoebus contingere metas
Incipiebat, equis pronas laxabat habenas
Purpureis fulvum liquens in nubibus aurum.
90At senior monitus tenebris, et nocte propinqua
Hospitium lustrans ad diversoria quaedam
Proxima concessit, taurum hic, asinumque locavit
Ad Praesepe ligans nexa per colla cathena.
Hic etiam struxit male tuta cubilia sanctae
95Tum comiti genitor, quam propter et ipse quievit
Subnixus cubito, et primam rediturus in urbem
Postera cum primum stellas Aurora recondet.
Sed iam stellifera nox intempesta corona
Cincta nigrum caput errabat super aequora ponti,
100Et terras omnes, animalia cuncta silebant,
Pressa sopore gravi parcebant flatibus Austri,
Nullaque stridebat nocturnas aura per umbras,
Cum sacrum enixa est utero castissima partum
Virgo hilaris salvi nulla cum labe pudoris
105Nec partu Lucinae ullos perpessa labores
Qualis cadit pomum ramo sine vulnere saxi,
Vere novo genitum quod praeceps colligit
Iam putridum, male iam ramis natalibus haerens,
Illud sollicitat ramo vis nulla caducum
110Pertica nulla, noti nulli, sed sola vetustas,
Verum sponte cadit dum non sua rumpitur arbos
Talis ab intacto defluxit corpore Christus
Virginis almiparae cantu haud excitus ullo
Matris, et externa non vi compulsus ad auras
115Aetherias, nullique affecta matre dolori.
Iccirco genitrix confestim surgit, ut ante
Flexa genu stabat, puerumque ad pectora tollit
Indolis aetheriae referentem signa, supinis
Nunc palmis ultro conceptum numen adorat,
120Foenilique toro imposuit. Stat fultus agresti
In herba, per quem labuntur sydera coelo,
Auricomus radiat Titan, coelumque rotatur.
Structa Donysaeo non illum marmore servat
Regia, non Tyrio praefulgens lectulus ostro,
125Ecce iacet, bos hinc flatus, hinc fundit asellus,
Ut Dominus caleat, quem pronus adorat uterque.
In latices olei versus fons cuius in ortu est,
Et noctis tenuere diem, lucemque tenebrae,
Balsamaque effudit tellus, et vate canente
130Quem formidavit Tarpeia Caesar in arce.
Interea puerum genitrix dum sancta, foventque
Quadrupedes, ingens auditur cantus ab alto,
Pastoresque ciet vicina in valle deorum
Nuncius alipotens Gabriel, missaque per auras
135Voce leves o lanigeri gregis ite magistri,
Ite - inquit - confestim omnes, Dominator Olympi
Nuper enim natus vestrae sub moenibus urbis,
Speluncae angusto in secessu a matre tenetur.
Dixit et in coelum rutilis se sustulit alis.
140Illum mille chori stipant ad sydera euntem
Gloria in excelsisque Deo, in terraque voluntas
Queis bona inest, pax sit cantantes, aurea cantu
Astra, et quo valles imae, collesque resultant.
At male pastores gnari divine, hominisne
145Vox iussisset eos nati ad cunabula Christi
Tendere, consurgunt pariter, captasque relinquunt
Excubias pecoris, quas gens Iudaea quotannis
Ducere solstitio de more solebat utroque.
Lactea dona ferunt omnes, omnesque rutundos
150Caseolos, et castaneas tibi maxime coeli
Rector, et auditi secum pia dicta volutant
Numinis assidue: tibi nunc paremus ovantes
Quisquis es o divum, clamant, sequimurque iubentem.
Sic fati inspiciunt angustum moenibus antrum
155Sub celsis coniunctae urbis, loca nota bubulcis
Arcta boumque olim sedes, nunc sacra deorum,
Ob regis natale solum, cui nomine cedit
Dictaei natale Iovis pulcherrima Creta.
Ast ubi vestibulo steterant sublime canentes
160Pastores facibus flammatis, poplite asellum
Stare vident flexo, taurumque et saeva tepenti
Frigora honorato a puero depellere flatu.
Mox blanda coluere Deum prece, rustica laeto
Munera dantque seni, et Mariae salvere iubentes
165Cuncti utrumque alacri sine fine hinc lumine natum
Iam pavidi vili in foeno mirantur Iesum,
Quem quoque visuri Iudaeae climata gentis,
Aethyopes potiere Magi, stellamque secuti
E terris abiere suis, quas nulla rotundi
170Zodiaci regio premeret, tamen ungula curvi
Summa premit paulum diffuso poplite Tauri,
Nati hos fama Dei regnis eduxit avitis,
Plurima ab Eois tulerunt cui munera terris
Mirramque, aurumque et beneolentis thuris acervum.
175Illis ut Domini est data copia larga videndi,
Procubuere simul venerantes numen, et eius
Mirati paupertatem Matrique, senique
Opportuna Dei tribuerunt dona sub ortu.
Lutea surgebat iam strato Aurora rubente
180Coniugis Idaei, rubicundo lumine summos
Spargebat montes, proprios quo cuncta colores
Sumebant cantumque dabat Cybeleius ales,
Exequitur magni senior cum iussa Quirini,
Dat nummum Romae imperio parere fatetur,
185Atque redit Nazarrenus cum Virgine tandem.


2. de Natali divae Virginis

Aggredior natale tuum memorare, Deorum
Regina, et summi genitrix veneranda Tonantis,
En tibi parturio carmen, quod Delphica Phoebo
Inventum cecinit strato Pythone iuventus.
5Hoc genere est animus tibi nunc Dea carminis uti,
Verum non tantis mea cymbula sufficit undis,
Ut te rite canam, sed tu succurre canenti,
Affer opem vati Cirrhaei numinis instar,
Mox alius gerat e pulso victricia Turca
10Vexilla et Veneto praestet numerosa Leoni
Regna triumphali redimitus tempora lauro,
Insignemque alius multo sibi comparet aere
Pace togam, resonetque foro, grandique locutus
Ore tonet, fulvam Pactoli et quaerat harenam.
15Mi sat erit si Virgo meis celebrare camenis
Te potero, tuus huc heu Luvisinus anhelat,
Haec mihi praecipua est aliis Dea cura probatis.
Nazarreus fuerat sanctis vir moribus, almo
Praeditus ingenio, Ioachim Galilaea vocabat.
20Multa illi e gravidis exibat victima septis,
Plenaque spumabant niveo mulctralia lacte,
Pinguis abundabat toto vel caseus anno,
Seu cum sol Cancrum peteret, seu lumine Pisces.
Bethlemia huic coniux fuerat, quam nominis Annam
25Concordes dixere patres, foeliciter ambo.
Sic vixere pii perpessi altaria nunquam
Donorum cumulis, et thure carere Sabaeo,
Mendicosque pati non aequa mente ferentes.
Zodiacum Phoebus bisdeno cinxerat orbe
30Signaque vigesies lustraverat omnia lucem
Dans, adimensque suam terris, cum nulla dabatur
Anna tibi, et Ioachi proles vergentibus annis
In senium, et tarda furtim reptante senecta.
Iccirco timuistis agi de limine templi
35Sic steriles, sic tam parci sine munere ventris.
Exiguus stabat Ioachis post tecta sacellus
Frondibus oppositis, et multa vinctus oliva,
Et bene olens mota Panchaei thuris acerra.
Saepe illum Ioachis cum coniuge suetus adire
40Effigiem Divum venerans ad sydera mente
Erecta, saepe hic sanctos cumulabat honores
Donorum pater, et cultum servabat in igne,
Non deerant hic fraga suum sub tempus odoris
Cum violis, aliisque rosis, quas rura ministrant,
45Pomaque non aberant Latii Lucullus in oras
Quae Ponto eduxit, non et quae barbara Persis
Misit in Aegyptum patriis infecta venenis.
Anna igitur Ioachisque sacram stans haesit ad aram
Tristior, et lacrimis vultum madefactus uterque,
50Talis erat soboles Cirrhaea in rupe Promethei.
Ante Themim quondam Pirrha cum coniuge sola
Obruerat campos vasto cum gurgite Nereus,
Et fuerat gelido tellus subiecta profundo.
Hac demum Ioachis solvit pater ora loquela
55Pronus humi, genibus flexis, aramque tenendo,
Coniugis tacito dum pendent vota labello.
O qui sydereum nutu moderaris Olympum
Omnipotens genitor terrae pelagique repertor,
Arcanis totum libras qui legibus orbem
60Arbitrio, iussuque tuo, quae iusta lacessit
Te causa ex merito veniens, ut pignora nostra
Cara neges lecto? Vacuusque hymenaeus obumbret
Connubium mihi? Iam templis pater alme repellar,
Et foribus clausis nusquam delubra patebunt
65Iam sterili, populum nulla qui prole tuorum
Augeam, et oblitus famae melioris inerti
Occumbam vitae. Sed tu rex magne Deorum
(Omnia namque potest tua mira potentia) redde
Foecundum uxoris tumidumque ventrem
70Nec patere ignavo semper torpere veterno,
Et sine prole tuos, si sunt tibi thurea cordi
Dona pater, si casta placent tibi corda piorum
Fac ludat puer in lata mihi parvulus aula,
Qui tenero ut primum diductus ab utere matris
75Exierit brevibus cunis, et pergere primo
Doctus erit gressu, vel treis aetate decembres
Implerit, tua sancta colet delubra sacerdos,
Sertaque thuricremos, ponetque altaribus ignes
Seu mas, sive tuo dabitur mihi femina nutu.
80Haec fatus Ioachis meritum Diis addit honorem
Mox et Hierusalem subito parat ire perenni
Nobile tum divum cultu, sanctique vetusta
Relligione loci, qualem fert fabula Delon,
Et Lyciam insignem Pataraei numine Phoebi.
85Crastina lucebat croceo Pallantias ortu,
Et cum noctivagis fugiebat Cynthia tauris,
Candida et illa dies erat, in qua forte quotannis
Ierusalem semper Ioachis pater ire solebat,
Ut prolem multo superum retineret honore.
90Ergo viae sese accingit, quaeve exigit usus
Omnia vitae parat, comeatum cogit inermis
Nec graditur, lateri nam laevo subligat ensem,
Ducit Amyclaeumque canem, coeuntque frequentes
Undique ei comites e Nazarrenide terra,
95Et moestam uxorem se decedente marito
Solatur molli amplexu cara oscula iungens,
Commendatque lares, et casti foedera lecti.
Saepius occiduo Tartessia littora curru
Contingerant Phaetontis equi, Galileus ad urbem
100Hospes ubi optatam pervenit itinere fessus.
Iccirco haud cunctatus adit conspecta Deorum
Templa pater Ioachis fixis opulentia pyropsis,
Splendidaque argento, centumque altaribus ampla,
Nec sentit fore, cum tandem properantibus annis
105Progenies sua stellantes regina per axes
Augebit numerum Divorum altaribus altis,
Infundit liquidos capiti sibi turba liquores
Vota soluturus, nec non pia dona daturus,
Ignarus Ioachis vicinae accesserat arae,
110Villicus hunc templi tristi cum voce sacerdos
Increpat, et sacra turbatum trudit ab ara,
Addit et immani sic verba minantia facto.
Ecquis te vetitas confidentissime Divum
Iussit adire domos? Quidve hinc peregrine reposcis?
115Cum tibi non liceat sterili contingere sacra
Limina templorum, nec ubi es considere nulla
Qui sobole auxisti populum sine pignore lecti.
Tantane te caecae tenuit fiducia mentis,
Ut neque te leges, nec moverit ipse sacerdos?
120Nunc ego te, praestat sed pellere limine templi
Dixit, et e foribus peregrinum reppulit audax.
At Ioachis magni incusat non prospera coeli
Sydera, et ignifero quodcumque est numen in illo,
Sic aequa quod mente ferant se illudier, udae
125Mox lacrimis maduere genae, singultibus imum
Concussum est pectus, iam in solos ire recessus,
Et vitam traxisse inopem mens imperat aegra.
Ergo abit in sylvas, pastores convenit illic
Ipse suos, sedesque simul desperat avitas
130Saucius ingenti moerentia corda dolore.
Ceu quondam taurus praesepia nota relinquit
Terribili victus certamine, saepe videmus,
Nam geminos acri pugna concurrere tauros
Pro nitida adductos vacca, quam sperat uterque
135Pascentem in prato prope flumina Tiliaventi,
Illi dura cient obliqua praelia fronte
Cornibus adversis, caudaque in terga retorta
Pondere anhelat humus, reboat mugitibus ingens
Maurus, et undicolae trepidant sub gurgite Nimphae,
140At qui terribili devictus Marte recessit
Saltibus excedit notis pudibundus, et agros
Ignotos petit incassum pastore sequente.
Haud aliter Ioachis sylva latet abditus atra,
Et frustra patriam lugens reminiscitur urbem.
145Ante oculos semper sibi templa negata
Illatamque ignominiam, sortemque nephandam.
Illius ad fletum montana cucurrit Oreas,
Tutaque Ityraeo properavit Amadryas arcu.
Corniger Arcadii venit Pan colle Lycaei
150Maenalioque iugo, Faunus Laurentibus arvis,
Daphnaea procera ligans sua cornua lauru.
Cuncta videns opifex rerum de culmine summi
Aetheris extemplo Gabrielem convocat altus
Sydereo in solio, mox illi talia mandat.
155Expulsus templo Ioachis me cogit ab alto
Mittere te coelo Gabriel, qui nunc velut exul
Moenibus e patriis procul est, nec curat
Amplius uxorem, patriosque revertere fines.
Causa fuit talis secessus munere nudus
160Coniugii torus, et steriles iam segniter anni.
At tu moerenti sobolem promitte futuram
Quam dicet Mariam, quae virgo puerpera natum
(Vera cano) nostrum feret. Illum ianitor Orci,
Et Stygii Manes; vacuusque timebit Avernus,
165Dum prisci labem sceleris mortalibus aegris
Abluet, obstructique viam reserabit Olympi.
Nam neque desperet prolem languentibus annis
Nazarreus Ioachis, sic Rachel, sic quoque Sarra
Praegnarunt. Rutilis igitur delabere ab astris,
170Coge tibi faciles Zephyros. Haud plura locuto
Obsequitur Gabriel nitidis perlucidus alis,
Stellatam indutus tunicam stellante cothurno.
Devolat ad terras, qualis Ligurinus ab alta
Turre nucem sectans, domini quam dextera tollit.
175Tum sic alloquitur Ioachim convalle sedentem:
"Sic sine spe sobolis venturae extorris opaca
Rupe sedens Ioachis patriaque Annaque relicta
Nec sentis tandem quam vasta potentia Divum est?
Ipse pater superum terram, maria, astraque torquens
180Numine stelliferis ad te me misit ab oris,
Ut referam tibi venturam per saecula prolem
Egregiam fama, et benefactis, illa pudore
Incolumi pariet dominum, qui (credere dignum est)
Solis utramque domum meritis implebit Olympi
185Recludet prius obstructi mortalibus oras,
Tartareis metuendus aquis, orbique nephando.
Huius erit genitrix, et filia, sponsaque rite
Progenies tua, quam Mariam Galilaeae vocabis,
Nec vero abicias spem tanti pignoris unquam,
190Ipse diu sterilis fueris licet, Annaque coniux,
Neu dulces foveas natos, superabile magno
Nil non est coelo, sunt omnia plana Tonanti.
Nonne uteri sterilis tulit ipsa opprobria Sarra
Decrepita iam aetate gravis? Tamen illa sub auras
195Edidit Isaachum heroem, sterilis quoque Rachel
Progenuit partu foecundo maxime Ioseph
Te regnaturum Phariis regionibus olim."
Haec simul aetherius retulit mandata minister,
Ocius in tenuem fugiens evanuit auram
200Sermone in medio, tum vero obmutuit heros
Nazareus tali aspectu, sed laetus amatae
Ob donum sobolis gestit, semperque recusat
Illi dulce patris nomen, mox rursus ad urbem
Inde redit properans uxorem visere, nec iam
205Connubium infoelix carae sine prolis honore.
Interea Ioachim patris dolet Anna remotum
Ingentes mirata moras, sic anxia mentem
Dividit huc, illuc, dum falsa pericula fingit.
Hanc igitur pavidam solatur nuncius idem
210Coelicolum, referens Ioachis tibi qualia nuper,
Significatque locum, quo occurrat laeta marito
Iam festinanti patrias contingere sedes.
Anna autem tanto confidens numine duci
Urbis Nazareae decedit moenibus, illam
215Undique feminea magna comitante caterva
Qualem purpureae Phoeben per rura Napaeae
Sive per Eurotae ripas, sive ardua Cynthi
Per iuga sectantur ductis de more choreis.
Iamque ad Hierusalem portam pervenerat illa,
220Aurea quae fertur, videt adventare maritum
Hic subito, occurrens cuius dat brachia collo,
Amplexuque dato inter se, lacrimisque remissis
Dicta simul referunt, quibus est affatus utrumque
Qui modo syderea devenit nuncius arce.
225Sic vario sermone alacres sua tecta subibant
Thura Deis adolent, cumulantque altaria donis.
Presserat Erigonen iamdudum Phoebus, et illi
Quina dies aberat, quin librae sydus adiret,
Cum foelici utero laevo sine numine natam
230Anna parens peperit, Mariam quam provida dixit,
Dive tibi quondam genitricem Christe futuram,
Illa dies, quamquam glacialia tempora adessent
Verna tamen fuit, immanes non bella Leones
Tentarunt, placidae iacuerunt littore Phocae,
235Credita nec coelo est volucris, sed dulcia semper
Carmina fronde sedens fudit. Non cymba Charontis
Forsan per Stygios volitavit concita fluctus,
Pallida quin etiam parsissent sontibus umbris
Tartara, si scirent immites parcere Manes.
240Pulchra dies fuit illa quidem, quae prima recenti,
Affulsitque novo Zephiri sub flamine mundo.
Pulchrior una tamen fuit haec natalis Olympi
Reginae, apricis radiabant collibus uvae,
Pomaque foecundos sternebant aurea ramos.
245Ergo diem hanc celebrent Garamantes, et Indica proles,
Hesperiae Gades, et Bosphoron incola Thracem
Qui tenet, et gelidam vicinus suspicit Arcton.


3. Ionas

Mortales caecis iam mentem avertite curis,
Et fugite impurae ob noxas contagia vitae,
Vos Deus aetheria errantes observat ab arce,
Et coeli e specula radiis opera omnia lustrat
5Ipse suis, qui magni etiam vaga lumina solis
Immittit terris, noctemque expellit opacam.
Non illi offusae quicquam occultare tenebrae
Aut hominum potuere artes, et ahenea claustra.
Ille iam tacitos explorat pectoris aestus,
10Secretosque animi motus, atque intima corda,
Et iam cuncta videt saeclis ventura futuris.
Ille tuas Ninive culpas et crimina vidit
Admissa in superos gravibus plectenda ruinis,
Infelix Ninive, et regnis opulenta superbis,
15Regnatrixque Asiae, atque orientis clara triumphis.
Ergo Dei monitis iussus tibi pandere vates
Fatidicus propere ventura pericula Ionas
Atque Asia amissa clades aperire futuras,
Quae non carminibus volucres, non praepete penna
20Augurium docuere ullae, sed Rector Olympi
Aflatum implevit coelesti Numinis haustu
Fatorumque dedit seriem praedicere cantu.
Ille tamen magni imperiis parere Tonantis
Abnegat, et se palmifera procul abdit Ioppe,
25Sive tui veritus Ninive convicia fastus,
Sive necem, et lapides repetito vulnere iactos,
Mox inde excedens rapida secat aequora pinu,
Et petit arva, cilix croceos ubi Tmolus odores
Diffundit, Tarsi Perseus ubi penniger urbem,
30Et populis sedem posuit sua signa secutis.
Ecce ratem, mediis dum fluctibus errat Ionas
Adversae invadunt ventis reflantibus undae,
Et pelago bacchatur hiems, furit humidus Auster,
Arctoo Boreas sua flamina mittit ab axe,
35Atque Eurus rubris Aurorae stridet ab undis
Et spumantem imis portum convolvit harenis
Caeruleique atro densantur in aethere nimbi,
Ac lucem eripiunt oculis nigrantibus omnem,
Coelo ignes flagrante micant, tremit horrida tellus,
40Ipse gubernator clavum superantibus Austri
Vix regit, et praedonem aliquem, dirumve latrone
Autorem tempestatis, tantaeque procellae
Puppe vehi clamat, comites iam mergier omnes
Unius ob noxam, sic diis, fatisque videri.
45Ingemuere omnes, et tanto crimine nunquam
Pollutos sese contendunt, tristis Ionas
Transtra iacens tenet et compressa voce silescit,
Atque Dei nimbos, nec non freta vasta veretur
At sontem ductae sortes testantur Ionam,
50Quem coeli tonitrus iam pridem et caerula poscant,
Quem ventis deceat dedi ut salis unda quiescat.
Ille autem attollens pallentia lumina coelo
Stellantes oculos tractus versare per omnes,
Et vigilem spectare Deum late omnia sentit,
55Qui profugum retrahat ventis et fluctibus atris.
Una omnes quis sit scitantur, numine laeso
Quo vivat superis invisus, et aequora sulcet,
Se vatem vocat ille Dei, sibi nomen Ionae
Esse docet, Niniveque Deum laesisse relicta:
60Me me inquit rapite o comites, et mittite in undas
Ut venti ponant vehementes, et freta placentur,
Nam si vestra mei pietas praecordia tanget,
Nec praeceps iero in pelagi vada salsa profundi,
Heu quae vos fortuna manet, Nimbosus Orion
65Obruet, et nigris Aquilo summerget harenis.
Has vatis socii voces mirantur Ionae,
Atque oculos simul ardentes, et flumina fandi.
Tum vero non invitum, ut fata aspera vitent
E prora tristes deturbant aegrius alta,
70Ille Deum implorans, tacito pia vota labello
Suspendens, hyemi se atrae et reboantibus Euris
Devovet, et praeceps tumidi subit aequora ponti.
Tum siluere truces venti, pacata procella est,
Et placido velox decurrit gurgite puppis.
75Ecce autem quod erit cunctis memorabile saeclis,
Posteraque, et praesens semper mirabitur aetas,
Monstrum immane maris spumantibus exerit undis
Ingluviem ingentem, faucesque ostentat hiantes,
Terribile, horrendum, formidatumque natantum
80Squammifero generi, et curvis alti aequoris antris
Iam vatem vasto fluitantem captat hiatu
Ac latam non permansum demittit in alvum.
Ah miser, ah vates miser, ingemuere profundi
Te scopuli, te turba omnis Nereia luxit,
85Te coryli quas amne suo pater Andracus ambit,
Et vitrea unda Lyci, Pynarique argenteus humor
Ter sol Oceano roseos iam merserat axes,
Ter nox extulerat rorantes atra capillos,
Cum ferus evomuit viventem cetus Ionam
90Euxini pavidum ah mediis in marmoris undis,
Conspicitur nullus refluenti navita in alga
Qui nantem excipiat, qui tutis sistat harenis.
Quanquam illi haud opus est remis, nec puppibus ullis
Cui se coelicolum comitem rex optimus addit,
95Et nutu tempestates, hyemesque serenat.
Sospes harenoso steterat iam margine Ionas
Aequoreos toto dispergens corpore rores,
Extollensque manus convexa ad lucida coeli
Ore Deo grates, et anhelo pectore agebat,
100Et veniam fuso lacrimarum fonte petebat.
Mox Ninivem sacris properat de more peractis,
Et fore, ut amissae Ninivitae regna reposcant
Frustra Asiae memorat, quanta est a littore longe
Aegaeo Lyciae ad fines limitique fluenta,
105Ah Ninive Ninive tua te tua dira libido
Excidioque alte vertet fumantia tecta,
Cum denos quater exoriens sol prompserit ortus.
Sic pater ille Deum statuit, qui saeva rubente
Fulgura molitur dextra, et fulgentia torquet
110Astra poli. Haec fatus tremefactam terruit urbem
Et pavida insolitis agitavit pectora curis.
Continuo turbatae adeunt templa omnia matres
Crinibus effusis, et saccis corpora tectae
Deponuntque auro contextum et murice mundum.
115Id cunctus populus, posito id Diademate tristis
Rex facit, et cinere immundo caput oraque foedat,
Omnibus ignem aris, Panchaeosque addit hodores
Et veniam superos ieiuno pectore poscit.
Nulla illis carpsere herbas armenta diebus,
120Nulli amnem tetigere greges, aut roscida rura,
Nullus sylvestri cantavit arundine pastor.


4. pro navigatione illustrissimae | Mariae Portugallae e Lusitania ad Belgas

Flate aurae, flate occiduae, quid statis? Et altum
Aera certatim croceis percurrite pennis
Et Lusitano regali e sanguine cretam
Advehite huc sponsam sinuosi ad flumina Scheldis.
5Undosum perque Oceanum, perque horrida monstra,
Incolumem, nulloque salo iactate secundae,
Ah pelagi hinc iras, scopulosa hinc saxa
Vos sponsae desiderio Farnesius optat
Inclytus, et dulci iamdudum carpitur igni
10Adverso increpitans spirantem littore Eoum,
Et clarum Arctois nimium iam Cephea ventis.
Flate leves, nullique aequor turbate procellis
Magni aurae Ponti decus, Oceanitides aurae,
Et terrae, et nitidi soboles pulcherrima solis.
15En vobis vario Lycidas e flore corollas
Texit, et hinc rivis beneolentes irrigat hortos
Sertaque odorato e lauro venientibus offert.


5. Admetus

Iactabat tristes nemorosa in valle querelas
Atque iras Domini Battus deflebat acerbas
Qua pater Eridanus spumoso exaestuat amne,
Italidum rex undarum; Eridanitides alnis
5Voces et teneris Nymphae excepere salictis,
Quas et capripedes legerent in cortice Fauni,
Et Dryadum chorus errantum, montanaque Oreas.
Ipsae etiam rupes, et sylvifer Apenninus
Fleverunt tali moerentem carmine Battum:
10Tu me has in latebras, tu me haec in lustra ferarum,
Inque hos invisum misisti Admete recessus;
Crudelis, nimium o crudelis, maximus idem
Pastorum, quos lata amplis Insubria regnis
Pascit, et imperio gentes cohibere superbas
15Concessit. Tantum tibi nostra haec carmina surdent
Carmina, quae Nimphae quondam audivere Latinae
Et quae Tyrrhenis Arnus non sprevit in antris.
Hic lucem invisam aspicio, non montibus altis
Amissos errare greges, et flumine noto
20Hic tantum surdas miserabilis alloquor umbras,
Quas viridi ex humero rapidi ripa eicit amnis
Et sol decedens clauso iam duplicat orbe.
Hei mihi purpureos cum sole abeunte colores
Vernantes agri amittunt, et roscida rura
25Dum nox humantes expandit frigida crines.
Mox rursus croceos vigil sol aureus ortu
Restituitque diem, atque oblatum rebus honorem.
At mihi te semel amissum, ereptumque nefandis
Fortunae insidiis quando aspexisse licebit
30Cura Deum Admete, et coelestem cernere vultum?
Quo curarum aestum, tempestatesque serenas
Crudelem vitam, et miseros lugentibus annos.
Aurae quae levibus coelum percurritis alis
Terrarum e gremio, atque imis e vallibus ortae,
35Vos Aurae Admetum placidis invisite pennis
Vindelicos inter populos, et Pannonas acres,
Seu paci ille studet, seu bella horrentia tractat
Ut Geticum nostris avertat finibus hostem,
Et claras redimat Solymas Oriente subacto,
40Dicite moerentem Battum in convalle reposta
Quam Padus humectat liquidis argenteus undis
Quod Domino spretus vivat, tabescere luctu,
Dum mortem increpitat seram, tenebrasque morantes
Pallentis leti et cunctantis sydera fati.
45Ite aurae vobis beneolenti e flore corollas
Albaque Puniceis intexam lilia sertis,
Et statuam ripa hac nivei carchesia lactis.
Batte quid insanis? Quidve irrita somnia fingis,
Somnia quae gelidi discerpunt omnia venti?
50Nam tuus Admetus bella inter Martia duris
Insedit castris, fulgentesque aere catervas
Ducit, ut Italiae patriis longe arceat oris
Regnatorem Asiae, et glacialis fontibus Istri,
Ne timeat fractis hostem Germania claustris
55Iamque tuum Domini efluxit de pectore nomen.
Ne mihi sit de te, ne sit mihi credere tantum
Admete Ausoniae decus, et mea maxima cura,
Ut me servitio invisum reieceris omni.
Nam neque te immanis gelidi sub rupe Lycaei,
60Aut ubi nymbosum tollit caput Apenninus
Fovit aper natum, nec praebuit ubera Tygris,
Nec me servitio dives contempsit Iolas,
Cui centum pascit pingues in littore tauros
Mincius, et riguis foecundat pascua rivis.
65Tecum Admete libens vel mille pericula vitae
Ultro obeam, alpinis nivibus, atque aggere clausus.
Te praeter neque servitio me speret Iolas,
Nec iaculo insignis Lycidas, nec doctus Amyntas
Seu calamis malit, seu cantu vincere Faunos.
70At tu quid procul hinc gelidoque sub axe moraris
Pannoniae magno armatus pro Caesare semper?
Nec te ullae glacies, nec te horrida castra fatigant,
Ah ne te algentis premat inclementia caeli,
Nam perhibent illis Aquilonem surgere ab Oris,
75Ah ne te rapidi glacies olim aspera fallat
Dannubii. Nereus tibi, et Portunus in undis
Invideat partos fugiente ex hoste triumphos.
Huc ades, et positis tandem laeta otia curis
Excipe, victricis lauri tibi fronde coronam
80Naiades intexunt, immortalique amaranto
Sylvanus picto fiscellas vimine nectit.
Hinc placidi dulces uvas, et caerea Fauni
Pruna ferunt, celeres hinc aurea mala Napaeae
Et calathos implent ferrugineis hiacynthis,
85Atque croco, et violis puro lucentibus auro.
Ipse tibi ingentem viridi de cespite ponam
Hic aram, et nitidum viva sub imagine marmor,
Quam molli casia, lauroque halante quotannis
Rite colam, atque tuas accingar dicere laudes
90Carmine, quo victus nuper mihi cesserat Idmon,
Idmon harundinibus nostris non ultimus oris,
Admetum hinc semper montes, sylvaeque loquentur,
Et liquidi tacito iactabunt murmure rivi,
Admetum Eridanus vitreis resonabit in undis.


6. Francisci Luisini egloga | ad Aloysium Cornelium, cardinalem amplissimum

Extulerat coelo croceam iam roscida frontem
Aurora et liquidum vitreo de pectore rorem
Spargebat late, quo se flaventia culta
Et gelidae valles, et purpurei Narcissi,
5Et viridi excipiens gremio ripa abluit omnis,
Cum pater Italidum Eridanus regnator aquarum,
Cui Rhodanus, Rhenusque simul, cui maximus Ister
Cedit, et Eoae Ganges vagus arbiter undae,
Taurina auratis e flumine cornibus ora
10Exeruit, summoque udum caput extulit amne.
Mox pulchram Hesperiae lucem miratus, et altis
Impositas saxis, arvisque feracibus urbes
Temptari placidis sensit sua pectora curis,
Tum glaucos oculos sinuosa ad flumina volvens
15E vitrea latices effudit largius urna,
Et varias sylvis ac verticibus praeruptis
Emisit tandem post longa silentia voces.
Dixit, ut aethereo fugiens Saturnus Olympo
Ausoniae cultis ornavit legibus oras,
20Et victum eripuit sylvestrem gentibus, auri
Saecla ferens, cui mox successit decolor aetas,
Et peperit taetros homines, atque aspera corda.
Electri lacrimas, frondentesque addidit artus
Heliadum, profugumque Amphrysi ad flumina Phoebum
25Pascentem tauros, et carmine saxa cientem.
Tum canit errantem Parisetum Heliconis in umbra
Evictum duplici vernantia tempora lauro,
Et doctum rerum versantem in mole Rugerrum.
Hinc sanctos Proceres Tyberini in flumine sistit
30Cornelium, Polumque, alia nec parte Pighinum,
Et cum Cervino Mastaeum, queis sacra circum
Infula caesariem, roseique insigne galeri.
Nec vero te praeteriit pia iura tuentem,
Quae nobis magni sanxit regnator Olympi,
35Grossi, doctorum decus immortale virorum.
Quin etiam effatus merita tibi tempora mitra
Ut Vaticani cinxit deus incola templi,
Utque tuis arces Pastor contagia campis,
Impia quae Arctoo rabies diffudit ab axe.
40Ut iam pro solio violae subluceat aurum,
Atque asper croceo cedat Paliurus acanto,
His etiam Adriacis regnantem fluctibus urbem
Adicit, et placida populos in pace regentem,
Cui iam nec magno iactet se flumine Tybris,
45Nec debellatos obiectet Graecia Persas.
Mox ut Iuliacis Praetor Sannutus in oris
Iustitia dignas decernit vindice poenas
Sontibus, in iustos nulli pietate secundus,
Cui semper comes Erigone, et Tegeaticus ales,
50Hinc autem strepitus bellorum, et praelia Martis
Excitasque Erebo Diras toto orbe furentes
Commemorat, septumque aeratis classibus aequor,
Dum bellum movet hinc atque arma horrentia Caesar,
Quique bibunt Rhenum, et quos ingens alluit Albis,
55Alpinis hinc aggeribus se Gallia fundit,
Et Rhodanus fremit, et praeruptis Sequana ripis.
Ne tantas, ne quaeso animis excite ruinas,
Aetherei proceres, divorumque alma propago!
Vos bonus exoret Tarpeia Iulius arce,
60Vobis capta Rhodos, et pressi Pannones armis,
Et rapidis pontem frustra indignatus in undis
Danubius, fractisque timens Germania claustris
Regnatorem Asiae, occurrat, somnosque quietos
Eripiat moestis, et saevas concitet iras.
65Inde refert Paphias oras, et Cypria regna
Fluviorum rex, et profugus quas condidit arces
Iliaci vitans Teucer dira omina belli,
Regina ut tantas tenuit Cornelia sedes
Imperio, Adriadum mulier tum sanguinis una.
70Illa ubi morte obita coniux coelestibus astris
Accessit, numerumque auxit, et nomina Divis
Se Patriae, et sceptrum addixit, regnique corona
Et Veneto cessit regnandi iura Leoni,
Latius ut ponto volucres expanderet alas
75Germanumque sequens Adriae defertur ad urbem.
Tantus amor Patriae, pietas tam certa suorum:
Illam undae Pelagi molles, et candida coeli
Prosequitur summis properantem fluctibus aura
Clarior et nullis obductus nubibus aether.
80Contra autem magnus missis vocat Adria ventis
Muscosum in gremium venientem, atque humida pandit
Brachia, caeruleamque ingenti corpore vestem
Haec pater Eridanus. Post quem toto amne canori
Auditi vacuum mulcentes aera cycni,
85Vicini montes et ripa efloruit omnis.


7. Carolo V convalescenti elegia

Maie decus coeli et naturae cura parentis,
Semper Amyclaeis candide sideribus,
Quae nobis ver purpureum et ruris honorem
Et mitis Zephyri flamina blanda parant,
5Heu quatum Hesperiae luctum, et suspiria primum,
Quam laetos roseo mox vehis ore dies.
Nam quae tam solido quercus e robore nuper
Saxaque praeruptis invia verticibus
Non flerunt Carolus, cum febre arderet, et aestus
10Indomitos aegro pectore conciperet?
Ipsa oculos guttis Hispania grandibus implens
Turritum lacrimis sustulit uda caput,
Et veteres fertur deploravisse ruinas
Dives Ibere tuas, maxime Beti tuas,
15Cum Mauri irrupere truces et barbara pubes,
Haec fortunati viscera ad usque soli,
Ergo inquit nondum luimus delicta vetustae
Gentis, et haec magnis debita coelitibus.
Parte alia convulsa comas, percussa decorum
20Parthenope duplici pectus anhela manu
Pro Carolo incolumi Divum facit omnibus aris,
Et cumulat sacris thura sabaea focis.
Auditae per vicini iuga summa Napaeae
Pausilypi miseris ingemuisse modis,
25Nec visae violae rubuisse, aut lilia campis
Albere, aut ullis purpura inesse rosis.
Quid tellus regnata feris Cyclopibus olim
Nunc o nunc foelix Regibus Hesperiis,
Anxia Diis Superis votum immortale sacravit,
30Destitit et pictis accubuisse toris.
Idem habet Insubres moeror, qua gallica late
Arva rigat vitreo plenior amne Padus,
Et vos, o Belgae, assuetos genialibus horis
Cum rapidi Martis classica pulsa silent,
35Gens bello praeclara, gerens thoracas ahenos
Et spumantis equi terga agitata premens,
Sed thiasis etiam, placidaeque intenta quieti,
Longosque ad Crotalum ducere docta choros.
Aemiliae hinc urbes, et sylvifer Apenninus,
40Et perculsa gravi Roma dolore gemit,
Quae verae columen pietatis iactat Iberos
Reges, et priscis tollit imaginibus,
In superos dum bella gerit ferus accola Rheni,
Quique bibunt Tamisim, quique fluenta Savi,
45Insurguntque novi (heu facinus) sine more Typhaei
Quos genitrix gelido terra sub axe tulit.
At tu sancta parens, atque altrix Roma Piorum
Iam gaude, et curas dissoluisse iuvet.
Exultet terrarum orbis, sed qui tenet urbes
50Helesponte tuas, lugeat usque Scytha.
Nam Carolus morbo conflictabatur acerbo
Nunc valet, et pulchri corporis ore nitet:
Qualis sub aestivis radiis flos pene perustus
Quem matutini luminis aura fovet,
55Iamque auro similem facilis terrae educat humor
Et Zephyris mulcet Chloris amica suis,
Pubentem et croceo in campis iam caule virentem
Sol urit, medio dum fugit umbra die,
Ille comam languens demittit, et arida colla
60Pallenti matrem caudice spectat humum,
Nox demum liquido reficit hunc rore cadentem,
Dum tenui succum roscidus imbre bibit.
Eoa e specula rubris Aurora capillis
Formosumque videt mane revecta dies:
65Vive diu Carole Augusti, regumque propago
Quos vix astra, ingens Oceanusque capit,
Mox reges geniture pios, et Marte superbos
Quorum Hebrus metuet fulmina, Tigris opes.
Terrarum tu deliciae, et spes altera Iberi,
70Te cupidis spectant sidera luminibus.
Agnoscuntque fore, ut Solymas Oriente subacto
Extremis terris victor adusque Getis,
Et partis late Ionio tuus aequore, late
Aegeo spoliis miles onustus eat.
75Sancte senex, qui olim sacri Iordanis ad undam
Ire Deo suetus nocte dieque comes,
Mox ille ut nota coeli ad convexa revertit,
Venisti occiduis advena littoribus
Vera Dei praecepta docens, et quae sit Olympi
80Semita, et Hispanos ad potiora vocans.
Dexter ades Iuveni, placidoque hunc aspice semper
Ore favens summi celsus ab arce poli,
Ut vividam ducat florenti aetate iuventam
Foelix prole nova, roboris auctus ope,
85Ac serae metas, et lustra extrema senectae
Tangat, et in coelum iam satur orbis eat.


8. Caroli V victoria de Germanis, elegia

Accessit titulis Germanica laurus Iberis,
Et victor gelido Caesar ab axe redit,
Audaces populos domuit, belloque repressit,
Et parva fudit barbara signa manu.
5Horruit extremus Cimber, quosque alluit omnes
Oceanus vasto gurgite Theutonicus,
Quique bibunt magni glacialia flumina Rheni
Et quos vindelicis circuit Aenus aquis.
Aene pater, qua mente Aquilas sensere propinquae
10Sarmaticis gentes effera turba iugis?
Et quos victoris metus ultro accedere castris
Compulit, et tumidas dissoluisse minas?
Quid tantum est ausus furiali turbine Saxon?
Otia vel superis demere coelitibus?
15Illi et Aventinae spretus Deus incola rupis,
Et spreta est sanctis legibus alma fides,
Ultor adest scelerum Caesar Tirynthius alter
Monstrorum domitor, qui iuga saeva paret.
Ille truces animos debellat, et impia victor
20Prosternit crebris agmina fulminibus,
Caerulea glaucum penitus caput abdidit unda
Danubius refluis territus aequoribus,
Roscida sollicitae liquerunt rura Napaeae
Et ripas liquidi deseruere Lyci.
25O quotiens illic olim cum parget Arator
Ad stivam lentos increpuisse boves,
Inveniet scabros enses, galeasque rigentes,
Ossaque congestis obruta in aggeribus,
O quotiens pascens vicino rore Menalcas
30Herbosi pingues gramine montis oves,
Morte vagis obita noctu terrebitur umbris,
Et tenuem in triviis sentiet esse larem,
Tum Nymphas, geniumque loci venerabitur insons
Panaque, et agrestem lacte tepente Palem,
35Et faciet pecude in sylvis operatus opacis
Sic ubi muscosis rivulus erret aquis.
Salve cura Deum Caesar, quem maximus orbis
Terrarum, et vasti non capit unda maris,
Cui populi, terraeque alio sub sole iacentes
40Inviaque antiquis Regibus ora patet,
Alter inaccessas Argo quo Tiphys in undas
Egit, et insolitis carbasa pulsa notis,
Cum polus effulsit tenebrosa in Tartara pressus,
Et notus lucem condidit orbis apex.
45Tu vindex Albimque domas, victumque Typhoea
Ducis, et in superos bella nephanda premis,
Te Rhodani tremuere lacus, te stagna Lemani,
Te Syrtis rabida Syrtis adusta siti.
Te Geticus fugiens bellantem protinus hostis
50Rettulit ad patrias Thracia signa nives.
Illa dies citius nostris eluceat annis
Quam spolia haec demant ultima fata mihi,
Qua videam domitam victor Propontida Ibero
Atque actam antiquam sub nova iura Lygon,
55Bistoniumque illinc praedonem cedere, ubi almi
Pastoris sancto conditur urna solo,
Expectata isthaec si quando advenerit aetas,
Reddet felices aurea Rhea dies.


9. ad nobiliss. Theodaldum Canossium Transformatorum | Academicorum principem Francisci Luisini Utinensis ode

O quae Pierium nemus
Qua se Castalius insinuat liquor,
Ripis undique roscidis,
Electro liquido purior et vitro
5Quae late virides comas,
Ascraeique iugum verticis incolis,
Tu illustrem iuvenem Dea
Illustrem Iuvenem, qui patriae decus,
Plectro concine nobili.
10Dic ut nobilium prisca Canossius
Thedaldus decora hic patrum,
Insignes generis ut titulos habet,
Et clarae seriem domus.
Dic ut vestra adiit stagna perennibus
15Lauris cinctus, et obsita
Florenti retulit baccara tempora.
Illo ut Principe floridae
Transformata cohors nunc Academiae
Omnes Pieridas colit,
20Et doctam superat Xenocratis domum.
Haec si candida Pieri
Actutum Aonia protuleris lyra,
Pandebunt tibi roscida
E quercu violis texta recentibus
25Centum serta ad aquas fluens
Qua pleno strepitat Crustulus alveo.


10. ad Franchinum clarissimum ode

Nec flavus Tyberis, nec alma celsis
Templis, inclyta Romuli urbs abire
Parentem tenuit Minutium altas
Trans Alpes, rapidi ad fluenta Rheni
5Cintosque Oceano ultimo ad Britannos,
Et clarum ad Rhodanum, ferosque Belgas,
Dum insignem roseo Polum galero
Ignotas sequitur comes per urbes,
Ut desiderium optimi sodalis
10Fers Muti? An Tyberina Nympha, clari
Quae quondam est numeris beata Molzae
Te captum tenet aureis ocellis?
Ut Farnesius inclytus, senatus
Lumen purpurei valet tot inter
15Illustres animi occupationes?
Nos hic, qua liquidis recurrit antris
Parma, roscidulo pede incitatus
Votivam tibi pascimus iuvencam,
Patronoque triplex caput corona
20Illi dum ambiat, aureaque fronde
Septem arces vireant beato in aevo,
Et Tybris vehat aureas harenas.


11. ad Peretum epigramma

Iam Cancer furit igneus recepto
Sole, et purpurei aruere flores,
Nec se caudice roscido comantes
Expandunt sylvae, ut tepente vere
5Fessus frigidula iacet sub alno
Vicini excipiens levem susurrum
Amnis, nocte vagus viator uda,
Dum clarum niveae iubar Coronae
Suspectat medio per umbram Olympo,
10Arcturique faces ubi atra primas
Toto dissipat orbe nox tenebras.
Idem me vetat aestus, o Pereti,
Flos verae iuvenum flagrantum amore
Laudis limine abire primo, et usto
15Huic me exponere, noxioque coelo,
Quare ignosce morae, nec increpare
Cunctantem statue, humidus calorem
Si franget Notus, aridasve frondes
Leni flamine Etesiae movebunt,
20Quam primum te avidus domi revisam,
Nec mi antiquius aptiusve quicquam.


12. ad M. Antonium Saulium epigramma

Quot saeclis fugientibus vetustas
Secum aufert lepidos et eruditos
Quot praesens habet, et habebit aetas,
Flos Sauli, et decus omnium virorum,
5Iam desiderium tui nequimus
Hoc ferre amplius in Segobiano
Secessu, atque tuo carere culto
Sermone, ingenuaque comitate,
Et ni illuceat illa iam beata
10Quae reddat mihi te dies, et ipse
Iam Farnesius inclytus Madritum
Dudum cogitet, his ego avolarem
Solus montibus, humidoque coelo,
Quo ter vix orientium videre
15Lumen Pleiadum tenebricosas
Ob noctes licuit, fugamque proni
Arcturi, et nitidae iubar Coronae,
Ergo istuc avidus revertor ad vos,
O mi lucem aliis beatiorem.


13. ad Suavium epigramma

Nuper candidus attulit sodalis
Gratum nuncium, et aureo lapillo
Signandum mihi, te optimam puellam
Candidam, et roseis genis rubentem
5Quae honestos pariter habet parentes
Iunctam connubio perenni habere.
O beate ter, et quater Suavi,
Qui dulci in patriae sinu, ac tuorum
Nodo hoc vinctus amabili quiescis
10Disertissimus omnium Patronus.
Non te Aulae invidiae prement, et atris
Nymbis aequora turbida immerentem,
Vives in placito otio ac beato
Nec te horrentia bella maris acri
15Terrebunt sonitu, aureos amantem
Mores coniugis optimae et pudorem,
Et pulchrae sobolis simul parentem.
Disertissime gratulor patrone,
Et divos precor, ut tibi valentem
20Aetatem, et bona praebeant secundi.


14. de felle, Ligurino et cane tetrasticon

Occumbit fellis morsu Ligurinus, at illa
Vi domini, laetus debuit esse canis,
Latravit tamen, et veniam pro felle petivit,
Cui quondam discors, nunc fuit unanimis.


15. de Marco Iustinopolitano concionatore epigramma

Arpinium illustrat Marci facundia Marco,
Sed mage Iustini moenia clara suo.
Quippe illum orantem soli sensere Quirites;
Voce sed hic totam personat Ausoniam.
5Ille quidem eripuit mortalia corpora leto;
Ignibus aeternis vindicat hic animas.
Hunc ego cui dicam similem? Tibi maxime Marce,
Scribere cui sacram contigit historiam.
Nam qui vel scriptis divina oracula mandet,
10Vel ferat eloquio tam bene, nullus erit.
Tu penna, hic lingua redivivi gesta Leonis
Nunciat, eque Erebo rapta trophea truci.
Utque pares ambo, calamis tu, vocibus alter;
Per quoque vos coelo consociabit amor.


16. Abstemius

Tacete o nimium graves Poetae,
Tam durum strepitant, et infacetum
Vestri murmura Carminis periculum
Ut sit, ne fugiat vocata Nais.


17. Luvisinus

Certatim canite Hunii Poetae,
Tam blandum resonant, et eruditum
Vestra carmina, gestiens sequatur
Ut vos per latebras, et arva Nais.
5Assis unius aestimate carmen
Abstemi tetricique, et insontis.


18. Abstemius

Summa vi a liquidis aquis Poetas
Malos, putidulos, inelegantes,
Bonos excipiens coelo, ut meus mos.
Quod si durius, impotentiusque
5Quis fert endecasyllabos iocosos,
Ipse se illepidum, et malum fatetur.


19. Luvisinus ad eundem

Abstemi, qui odio Vatiniano
Bonus persequeris malos Poetas,
Ecquo me in numero tenes, petisse
Sic te ausum endecasyllabis protervis?
5Malum me fateor, scelestumumque,
Qui sic me obtulerim pio Poetae
Pro Bassis, Baviisque, Maviisque.
At tu parce, precor reo, insolentis,
Quem iam poenitet procacitatis.


20. Abstemius Francisco Luvisino

Inter quos numerem te amice, quaeris.
Inter suavidicos, venustulosque
Te sane merito loco et locabo.
Fructus ingenii elegantioris
5Adhuc nam tener uberes dedisti,
Plures (tu modo perge) mox daturus.
Sed quare veniam petis? Putas cur
Me iratum tibi? Versibus venustis
Iunxisti tibi me, tibi merenti
10Amicos homines, simulque Divos
Blanda carmina laederent incepta?
Me mulcent, capiuntque, detinentque.
Quare iunctius esse nil putato,
Quam est Abstemius undecunque et usque
15Tibi candidulo, venustuloque.


21. de Iola aegrotante epigramma

Languente et fluviis argenteus humor Iola
Defit, et apricis mollior umbra iugis.
Si reducem videant colles, et flumina Iolam
Mulcentem doctis roscida culta sonis,
5Tunc rubus et violam, et croceum spirabit achantum,
Pleni amnes current, uberiusque fluent.
Haec ut sint, supplex, nec sicco Amaryllis
Te dudum Admeti pastor et usque rogat.
Et tibi odorato texet de flore corollam,
10Ni vota haec Zephiri dissolvenda ferant.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: