consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati
Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos, miserum est primaeva parenti
pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
5conclamare tori, maesta et lamenta sororum
et fratrum gemitus: alte tamen ac 1 procul intrat
altius in sensus maioraque vulnera vincit
plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
10sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque 2 3 [p. 120]
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,4
si tam dura placent—hominem 5 gemis—heu mihi! subdo
15ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
20et volucres habuere rogum cervusque Maronem.
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum; sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
25sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:
30vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
35pulchrior et tantum domino minor! illius unus
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes. 6 7 [p. 122]
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, quales dubiae post crimina formae
40de sexu transire iubent, torvoque virilis
gratia; nec petulans acies blandique severo
igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu 8
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
45flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,
nam pudor unde novae menti 9 tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo,
50carmine quo repetisse 10 queam? saepe ille volentem
castigabat enim studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
55Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,
quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.
Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
60o quam divitiis censuque exutus opinio 11 12 13 [p. 124]
fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina
ructassent dites Vesuvina incendia Locroe
seu Pollentinos mersissent flumina saltus
seu Lucanus Acir 14 seu Thybridis impetus altas
65in dextrum torsisset aquas, paterere serena
fronte deos; sive alma fidem messesque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
Invidia infelix animi vitalia vidit
70laedendique vias. vitae modo cardine 15 adultae
nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
ac primum implevitque toros oculisque nitorem
75addidit ac solito sublimius ora levavit,
heu! misero letale favens. seseque videndo
torsit et invidia 16 mortemque amplexa iacenti
iniecit nexu 17 carpsitque immitis adunca
ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu 18
80rorantem sternebat equum: iam litora duri
saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,
quo domini clamate sono! non saevius atros
nigrasset planctu genetrix tibi salva 19 lacertos,
nec pater; et certe qui vidit funera frater 20 21 22 23 24 25 [p. 126]
85erubuit vinci, sed nec servilis adempto
ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri
cinnama et Assyrio manantes gramine sucos
et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
90hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos
restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
quam gemitus, sed et ipse iuvat 1? quid terga dolori,
Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
95vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
eximius licet ille animi meritusque doleri:
solvisti, subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
100invenit; aut illi per amoena silentia Lethes
forsan Avernales adludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros
105monstrabit gaudens similemque docebit amorem.26 27 28 [p. 128]