previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


[p. 202] Inveni librum. Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. Reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse: sed hic liber tres habet . . 1 se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. Primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi: secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus: tertio viam Domitianam miratus sum, qua gravissimam harenarum moram exemit. Cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. Proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis. inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra 2 hoc quoque ius artissime carum. Nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur. 3 4 [p. 204]
imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola. quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos, quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui.
Quare ergo plura in quarto silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt, ut audio, quod hoc stili genus edidissem. Primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere? exercere autem ioco non licet? ‘secretoinquit. Sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. Novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profitetur 5 adversum. Ita, quare consilio eius accedam? In summam, nempe ego sum qui traducor; taceat et gaudeat. Hunc tamen librum 6 [p. 206]
115tu, Marcelle, defendes, et si videtur,7 hactenus, sin
minus, reprehendemur. Vale.

1

2

3 Lacuna recognized by Hahn. though none in MSS.: se quam quod M Pot. (from P): sequitur ς. inserting quae after quarta: nisi quod quarta etc. ς. sed nec hic aliter res habet se quam quod etc. Phillimore. Vollmer would fili the lacuna thas: (libellos in honorem eius. tum demum secuntur eelogae ad amicos: vides igitur te magis honorari non (potuis)se) quam quod etc.

4 citra Nohl: contra M.

5

6 profitetur Vahlen and the Aldine: profiteatur M.

7

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: