[64]
sed quod ego nondum
statuo mihi esse dicendum, vos tamen id potestis cum
animis vestris cogitare; unum hoc certe videor mihi verissime
posse dicere: tum cum haberet haec res publica
Luscinos, Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus
populi rebusque gestis verum etiam patientia paupertatis
ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii,
quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque,
forensibus domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce
modi res commissa nemini est ut idem iudicaret et venderet
et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum
idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et,
cum summam tantae pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua
voluntate fecisset, tum denique emeret a quibus vellet quod
videretur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.