[41]
quid? Alexandrea cunctaque Aegyptus ut occulte
latet, ut recondita est, ut furtim tota xviris traditur!
quis enim vestrum hoc ignorat, dici illud regnum testamento
regis Alexae populi Romani esse factum? hic ego
consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid
sentiam quidem profero. Magna enim mihi res non modo
ad statuendum sed etiam ad dicendum videtur esse. video
qui testamentum factum esse confirmet; auctoritatem senatus
exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa
mortuo nos tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam
depositam recuperarent.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.