[88]
de Capua multum est et diu consultatum; exstant
litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura.
statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent,
magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium
sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil
fore quod Capuam timeremus. itaque hoc perscriptum in
monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas
quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset
locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores
cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa
aedificia non esse deleta.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.