This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii Carthaginiensium Hispani deficiebant,
[2]
huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant; et ita mota omnia accepit, ut alii in armis essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.
[3]
sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo imperaretque, quae in rem essent,
[4]
sed pleraque ipse per se transigeret nec in quemquam omnium gravius severiusque quam in semet ipsum imperium exerceret,
[5]
parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque imperium haberet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.