Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43. principio anni, quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt.
[2]
iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax, quae cum T. Quinctio convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.
[3]
de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.
[4]
[p. 155]Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat; alteri Macedoniam 1decernendam esse. bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in Europam transgressum; quid deinde facturum censerent,
[5]
cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?
[6]
dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt; Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex.
[7]
Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit,
[8]
eum, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset;
[9]
consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis, quos senatus censuisset, exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.
1 a. Chr. n. 194.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.