previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium [Ueientium regem] ac Ueientes defecere. [2] maius additum defectioni scelus: C. Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium, legatos Romanos, causam noui consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. [3] leuant quidam regis facinus; in tesserarum prospero iactu uocem eius ambiguam, ut occidi iussisse uideretur, a Fidenatibus [4] [p. 4029]exceptam causam mortis legatis fuisse,—rem incredibilem, interuentu Fidenatium, nouorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non auersum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem uersum facinus. [5] propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab Romanis posset conscientia tanti sceleris uoluisse. [6] legatorum qui Fidenis caesi erant statuae publice in Rostris positae sunt. cum Ueientibus Fidenatibusque, praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox dimicatio instabat. [7] itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius, nihil controuersiae fuit quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas. [8] a bello credo quod deinde gessit appellatum; hic enim primus cis Anienem cum rege Ueientium secundo proelio conflixit, nec incruentam uictoriam rettulit. maior itaque ex ciuibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit; et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. [9] is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuuenem, dixit. [10] [p. 4030]ad dilectum a consulibus habitum centuriones ueteres belli periti adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos <T.> Quinctium Capitolinum et M. Fabium Uibulanum sequi se dictator iussit. [11] cum potestas maior tum uir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans Anienem submouere; collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio uenerunt. [12] tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita. et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat uallo interposito. postero die in aciem eduxit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (52 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: