previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

39. et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Uolscus imperator, ut parmatis, nouae cohorti hostium, locus detur donec impetu inlati ab suis excludantur. [2] quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua transierant posse, [3] ibi maxime confertis hostibus qua uiam fecerant, et consul legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam uiderent, ne tot fortissimos uiros interclusos opprimeret hostis, tendunt in quemcumque casum. [4] [p. 4061]diuersi Uolsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit. [5] consul quoque nusquam remisso certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit. [6] nox incertos diremit; tantusque ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis sauciis et magna parte impedimentorum ambo pro uictis exercitus se in montes proximos reciperent. [7] tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, uictos rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt. [8] Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit. digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab sauciis hostibus sciscitando comperisset castra Uolscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos deuocat et in castra Romana penetrat. [9] ubi cum uasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem inuenisset, priusquam Uolscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
hide References (6 total)
  • Cross-references to this page (3):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nox
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parmati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aera
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: