previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

61. fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q. Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus tertium M'. Aemilius Mamercus. [2] ab iis primum circumsessi Ueii sunt; sub cuius initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum Uoltumnae frequenter habitum esset, parum constitit bellone publico gentis uniuersae tuendi Ueientes essent. [3] ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque ad Uolscum auocata bellum. [4] tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Ualerium Potitum tertium M'. Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum. [5] cum Uolscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; Romanis secunda fortuna pugnae fuit. [6] [p. 4093]Artena inde, Uolscorum oppidum, ab tribunis obsideri coepta. inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste, occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; [7] infra arcem caesi captique multi mortales. arx deinde obsidebatur; nec aut ui capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem conuecto; [8] taedioque recessum inde foret ni seruus arcem Romanis prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur, cetera multitudo repentino pauore oppressa in deditionem uenit. [9] diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Uolscis, omnisque uis Romana Ueios conuersa est. [10] proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data; Seruius Romanus uocitatus. sunt qui Artenam Ueientium, non Uolscorum fuisse credant. [11] praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Ueios fuit; sed eam reges Romani deleuere, Caeretumque, non Ueientium fuerat; altera haec nomine eodem in Uolsco agro fuit, cuius excidium est dictum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: