This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22.
dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet. quibuscumque uires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere. signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem.
[2]
quae cum agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas legiones. compulit inde in urbem Fidenas ualloque circumdedit;
[3]
sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione uis ulla erat, quia frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante conuecto sufficiebat.
[4]
ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in locis propter propinquitatem notis ab auersa parte urbis, maxime neglecta quia suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit.
[5]
ipse diuersissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diuiso exercitu qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes auertebat,
[6]
donec perfosso [a castris] monte erecta in arcem uia est, intentisque Etruscis ad uanas a certo periculo minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit.
[7]
[p. 4037]eo anno C. Furius Paculus et M. Geganius Macerinus censores uillam publicam in campo Martio probauerunt, ibique primum census populi est actus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.