previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. Q. Fabio Uibulano interrege comitia habente consules creati sunt A. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus. [2] his consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaestioni quem uellet. [3] a plebe consensu populi consulibus negotium mandatur; qui, summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequiuere tamen consequi ut non aegerrime id plebs ferret: [4] iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam uim habere. [5] aptissimum tempus erat, uindicatis seditionibus, delenimentum animis Bolani agri diuisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat; [6] [p. 4079]tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo publicis agris quos ui teneret pertinacem nobilitatem esse, sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum, plebi diuidere, mox paucis, ut cetera, futurum praedae. [7] eodem anno aduersus Uolscos populantes Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non inuenissent, Ferentinum quo magna multitudo Uolscorum se contulerat cepere. [8] minus praedae quam sperauerant fuit, quod Uolsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono datus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: