previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

20. ... Romano more, sella eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias minimarum rerum. [2] adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis constaret. [3] non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus [p. 20] se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil expectantes ditare. [4] itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant. [5] in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus, in urbium donis et deorum cultu. [6] Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum magnificum e marmore facere instituit; [7] Cyzici in prytaneoid est penetrale urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescunturvasa aurea mensae unius posuit. Rhodiis, ut nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum postulaverunt, dona dedit. [8] magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis, unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse; [9] sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius fuit, non perfecit. [10] spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum; [11] gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate dedit; [12] deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine missione, etiam et familiare oculis gratumque id spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum accendit. [13] itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores accersere solitus erat, iam suo ... Scipio inter peregrinos.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
hide References (29 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.6
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Lanuvinus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latinae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mutina
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Nonae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sextiles Kalendae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aquae calidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cn. Cornelius Scipio Hispallus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cumanae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gabii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graviscae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Idus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), GLADIATO´RES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PRYTANE´UM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ANTIOCHEIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ATHE´NAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MEGALO´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TE´GEA
    • Smith's Bio, Cossu'tius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (7):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: