previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat populo Romano Quiritium, religioni fuit. [2] id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum opera instaurandae essent, hostias praebere. [3] accesserat ad religionem, quod Cn. Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo Cumis decessit. [4] sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus sepultusque est. [5] pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius cum [p. 16] primum per auspicia posset, collegae subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit. [6] plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. ea patres procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt.

[7] dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant, admovit. [8] intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa; [9] litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate neminem iam cis Alpis esse hostem populi Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum dividi viritim posset.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1876)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (24 total)
  • Cross-references to this page (16):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ligures.
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scultenna
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Apollinis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Arma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vulcanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Balari
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, C. Claudius Appii F. Pulcher
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Comitia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ilienses
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FE´RIAE
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), LUDI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BAIAE
    • Smith's Bio, Sci'pio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: