previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. pestilentiam inopia frugum et vulgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum, A. Manlio tertium, Ser. Sulpicio tertium, L. Lucretio tertium, L. Aemilio tertium, M. Trebonio tribunis militum consulari potestate. [2] hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Cerceiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti. [3] id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis tam diu inpunita defectio esset, decreverunt, ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. [4] ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt. [5] tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est, et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. apparatum eo anno bellum est, [6] exercitus propter pestilentiam non eductus; eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo, [7] ut legatio supplex Romam mitteretur, inclinabat, ni privato, ut fit, periculo publicum inplicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis. [8] neque in senatu solum per eos legatio inpedita est, sed magna pars plebis incitata, ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec nova iniuria exturbavit omnem spem pacis.

[p. 370] [9] de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est, ut minus credi de criminibus, quia nollent ea vera esse, appareret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (44 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: