previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. pestilentiam inopia frugum et uolgatam utriusque mali famam anno insequente multiplex bellum excepit, L. Ualerio quartum A. Manlio tertium Ser. Sulpicio tertium L. Lucretio L. Aemilio tertium M. Trebonio tribunis militum consulari potestate. [2] [p. 6035]hostes noui praeter Uolscos, uelut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Uelitras colonias, iam diu molientes defectionem, et suspectum Latium Lanuuini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti. [3] id patres rati contemptu accidere, quod Ueliternis ciuibus suis tam diu impunita defectio esset, decreuerunt ut primo quoque tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo. [4] ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueuiros Pomptino agro diuidendo et triumuiros Nepete coloniae deducendae creauerunt. [5] tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est et nequiquam dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. [6] apparatum eo anno bellum est, exercitus propter pestilentiam non eductus, eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum pars eo ut legatio supplex Romam mitteretur inclinabat, [7] ni priuato, ut fit, periculo publicum implicitum esset auctoresque defectionis ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum dederentur, auertissent colonias a consiliis pacis. [8] neque in senatu solum per eos legatio impedita est sed magna pars plebis incitata ut praedatum in agrum Romanum exirent. haec noua iniuria exturbauit omnem spem pacis. [9] de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta; arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est ut minus credi de criminibus, quia nollent ea uera esse, appareret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1924)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (44 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: