This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
40.
ubi primum in conspectum ventum est et arma signaque agnovere, extemplo omnibus memoria
patriae iras permulsit.
[2]
nondum erant tam fortes ad
sanguinem civilem nec praeter externa noverant bella,
ultimaque rabies secessio ab suis habebatur; itaque
iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere
ac conloquia:
[3]
Quinctius, quem armorum etiam pro
patria satietas teneret, nedum adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue milites et ante
alios suum exercitum, complexus. is ad conloquium
processit.
[4]
cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab suis silentium datum.
'Deos' inquit 'inmortales, milites, vestros publicos
meosque ab urbe proficiscens ita adoravi veniamque
supplex poposci, ut mihi de vobis concordiae partae
gloriam, non victoriam darent.
[5]
satis fuit eritque, unde
belli decus pariatur; hinc pax petenda est. quod deos
inmortales inter nuncupanda vota expoqosci, eius me
conpotem voti vos facere potestis,
[6]
si meminisse vultis
non vos in Samnio nec in Volscis, sed in Romano
solo castra habere, si illos colles, quos cernitis, patriae vestrae esse, si hunc exercitum civium vestrorum,
si me consulem vestrum, cuius ductu auspicioque
priore anno bis legiones Samnitium fudistis, bis castra
vi cepistis.
[7]
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius
vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis
senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in
me severior quam in vos.
[8]
ac si cui genus, si cui sua
virtus, si cui etiam maiestas, si cui honores subdere
spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen mei
dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tris et viginti annos natus consul patribus
quoque ferox esse, non solum plebi.
[9]
quod meum factum
dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem
tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec
imperiosa dictatura geretur ut, neque in hos meos
[p. 446]
et patriae meae milites mitior quam in vos—horreo dicere—hostes ero.
[10]
vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa canent, istinc
clamor prius incipiet atque impetus, si dimicandum
est.
[11]
inducite in animum, quod non induxerunt patres
avique vestri, non illi, qui in Sacrum montem secesserunt, non hi, qui postea Aventinum insederunt.
expectate,
[12]
dum vobis singulis, ut olim Coriolano,
matres coniugesque crinibus passis obviae ab urbe
veniant! tum Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem, quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne
destiteritis inpio bello!
[13]
T. Quincti, quocumque istic
loco seu volens seu invitus constitisti, si dimicandum
erit, tum tu in novissimos te recipito; fugeris etiam
honestius tergumque civi dederis quam pugnaveris
contra patriam;
[14]
nunc ad pacificandum bene atque
honeste inter primos stabis et conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam inpias inter
nos conseramus manus.'
T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos versus '
[15]
me
quoque' inquit, 'milites, si quis usus mei est, meliorem pacis quam belli habetis ducem.
[16]
non enim illa
modo Volscus aut Samnis, sed Romanus verba fecit,
vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia
pro vobis experti nolite adversus vos velle experiri.
qui pugnarent vobiscum infestius,
[17]
et alios duces senatus habuit; qui maxime vobis, suis militibus, parceret,
cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum
elegit.
[18]
pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid
nos velle oportet?
[19]
quin omissis ira et spe, fallacibus
auctoribus, nos ipsos nostraque omnia cognitae permittimus fidei?'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.