previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [12]

at etiam sunt qui dicant, Quirites1, a me eiectum esse Catilinam2. quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem qui haec loquuntur. homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem consulis ferre non potuit; simul atque ire in exsilium iussus est, paruit3. quin4 hesterno die, cum domi meae paene interfectus essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi5, rem omnem ad patres conscriptos detuli. quo cum Catilina venisset, quis eum senator appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem ac non potius ut importunissimum hostem? quin etiam principes eius ordinis partem illam subselliorum ad quam ille accesserat nudam atque inanem reliquerunt. [13] hic ego vehemens ille consul qui verbo civis in exsilium eicio quaesivi a Catilina in6 nocturno conventu ad M. Laecam fuisset necne. cum ille homo audacissimus conscientia convictus primo reticuisset, patefeci cetera: quid ea nocte egisset, ubi fuisset7, quid in proximam8 constituisset, quem ad modum esset ei ratio totius belli descripta edocui. cum haesitaret, cum teneretur, quaesivi quid dubitaret proficisci eo quo iam pridem pararet, cum arma, cum securis, cum fascis, cum tubas, cum signa militaria, cum aquilam illam argenteam cui ille etiam sacrarium9 domi suae fecerat scirem esse praemissam. [14] in exsilium eiciebam quem iam ingressum esse in bellum videram10? etenim, credo, Manlius iste centurio qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem exspectant, et ille eiectus in exsilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra confert11.


1 Quirites om. αh

2 eiectum esse Catilinam scripsi: in exsilium ante esse add. α, post Catilinam h, ante eiectum cett.

3 paruit, ivit graevius

4 quin scripsi: qui AVo2: quid ut ah: qui (quod o1) ut cett.: fort. Quirites

5 convocavi αho: vocavi cett.

6 in an αh et Schol. Gron.: an in o: om. Priscian. K. iii. 249, 275

7 ubi fuisset om. x et Priscian. K. iii. 250

8 in proxima βx: proxima Priscian.

9 sacrarium x: scelerum post sacr. add. αhot, ante sacr. β

10 videram AV: videbam cett. et Diomedes K. i. 470

11 confert AVb: conferet cett.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: