previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. [19]

nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et constantiam A. Cluenti et rationem accusationis perspicere possitis. ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum A. Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse videatis. [20] cum manifesto venenum deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed oculis et manibus1 teneretur2, neque in causa ulla dubitatio posset3 esse, accusavit Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos volui4, nullam huic aliam accusandi causam fuisse nisi uti5 propositum vitae periculum et cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret6. atque ut intellegatis eis7 accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere8 neque reus sperare debuerit9, pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad Staienum10 atque ad pecuniam confugisse. [21]

Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. et N. Aurios11 et Cn. Magium12 et filiam magiam nuptam Oppianico. M. Aurius adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum fuit in ergastulo13. N. autem Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Magium fratrem14 reliquit. postea magia, uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus erat Dinaeae filius Cn. Magius est mortuus15. is heredem fecit16 illum adulescentulum17 Oppianicum, sororis suae filium, eumque partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit18 index ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute. [22] mulier amissis liberis, cum unius reciperandi fili19 spes esset ostentata, omnis suos propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut illi filio HS20 cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem suum; atque eis21 diebus paucis est mortua22. propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita mortua illa ad investigandum M. Aurium23 cum eodem illo indice in agrum Gallicum profecti sunt.


1 et man. σψa: ac man. Mbς

2 teneretur Mμ: retineretur b2ψ2a

3 possit ς

4 volui vos ςa

5 uti Mσψ: ut ςba

6 vitaret Mμ: evitaret ςa: devitaret B

7 iis Manutius: his Mμa

8 timeret a

9 debuerit Mμ: potuerit ςa

10 Staienum Pςb2ψ2: Stalenum Mμ: Scaienum a

11 M. et N. Aurios P: M. Aurium et Numerium Aurium αa: M. et Num. Aurios Mμ

12 Cn. Numerium αa, ita mox

13 in ergastulo fuit P

14 fratrem Pa: fratrem suum Mμ

15 mortuus est ςba

16 heredem fecit Pςa: fecit heredem Mμ

17 adolescentulum ςb2s: adolescentem cett.

18 interim venit intervenit ςa

19 reciperandi filii Pςa: filii reciperandi Mμ

20 HS P: om. Mμa CCCC P: CCCLIII Mμ: quadraginta αa

21 iis Garatoni: his Mμa

22 mortua est ςa

23 M. ςa: om. Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: