[184]
hem1 hoc illud est quod ante dixi:
mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. nam
tabellae quaestionis plures proferuntur quae recitatae vobisque2
editae sunt, illae ipsae3 quas tum obsignatas esse dixit;
in quibus tabellis de furto nulla littera4 invenitur. non venit
in mentem primum5 orationem6 Stratonis conscribere de
furto, post aliquod dictum adiungere7 de veneno quod non
percontatione quaesitum sed per dolorem8 expressum videretur?
quaestio de furto est, veneni iam suspicio9 superiore
quaestione sublata; quod ipsum10 haec eadem mulier
iudicarat quae, ut Romae de amicorum sententia statuerat
satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus
servis Stratonem illum11 dilexerat, in honore habuerat,
commodis omnibus adfecerat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.