[31]
neminem esse dico ex his
omnibus, qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in
iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin arma ceperit,
quin consules secutus sit. omnes ei quorum tu ex aetate
coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis
C. Rabiri nomine citantur. at occidit Saturninum Rabirius.
Vtinam fecisset! non supplicium deprecarer sed praemium
postularem. etenim, si Scaevae, servo Q. Crotonis, qui
occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti
Romano praemium dari par fuisset? et, si C. Marius, quod
fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis optimi maximi
templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo
Capitolino improborum civium * * *
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.