previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [30] quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit.

vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis egi initio1, quantum potui, satis ornate agere nullo modo possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae sileri2 nullo modo possunt3, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis4: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me merita praedicanda atque recolenda, [31] hodierno autem die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni, qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt. [32]

quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse reputavi.


1 ab initio εe

2 sileri BH et pler.: silere P1 all.

3 possunt PBHk all.: possum codd. pler.

4 meritis: sic distinxi. 'Certe desideratur conferenda aut vix satis (erit)' Mueller: sed cf. ad Quir. § 9: propinqui ... mihi ad deprecandam calamitatem meam non fuerunt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: