previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [13] Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce1 et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque2 tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non3 rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares4. [14] Cum hoc homine an cum stipite5 in foro constitisses, nihil crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris6 studere incipit et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos qui disputent7 horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari. [15] his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam8 civitatem ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.


1 blaesa voce Gertz

2 versutamque PB: victamque εe: irritamque HG1bcs: irritatamque k

3 non consilium, non dicendi copia, non scripsi (cf. § 15 non consilio neque eloquentia): non inconsulta (non cos. Gs) studium non dicendi vitia (iura bs) PB et pler.: non iuris studium non dicendi non εe: non vis consilii (non iuris civilis prudentia Muell.) non dicendi facultas non scientia Lamb.

4 putares ε: putasti PBHk: putasses s

5 stipite b2ε: stipe P1: etiope P2: ethiope Bt: stipe vel aethiope G

6 litteris cod. Erfurt. G2 εt: litteras PBHςs belua ε: veluus (corr. heluus) P: beluus B: helluo bs: om. H

7 disputant Lamb. in mg.

8 pudent. ε Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: