This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Evclio
Fide censebam maxumam multo fidem
esse, ea sublevit os mihi paenissume:
ni subvenisset corvos, periissem miser.
nimis hercle ego illum corvom ad me veniat velim,
5qui indicium fecit, ut ego ílli aliquid boni
dicam; nam quod edit tam duim quam perduim.
nunc hoc ubi abstrúdam cogito solum locum.
Silvani lucus extra murum est avius,
crebro salicto oppletus. ibi sumam locum.
10certumst, Silvano potius credam quam Fide.—
Strob.
Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
quamquam hic manere mé erus sese iusserat;
15certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.