previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Erotivm

Anime mi, Menaechme, salve.

Pen.
Quid ego?

Er.
Extra numerum es mihi.

Pen.

Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.

Men.

Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.

Er.

Hodie id fiet.

Men.
In eo uterque proelio potabimus;

5uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,

tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.

ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.

Er.

Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.

quid hoc est?

Men.
Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.

Er.

10Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.

Pen.

Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;

nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.

Men.

Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.

Pen.

Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.

Men.

15Ego saltabo? sanus hercle non es.

Pen.
Egone an tu magis?

si non saltas, exue igitur.

Men.
Nimio ego hanc periculo

surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum

Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.

cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.

Er.

20Hoc animo decet animatos esse amatores probos.

Pen.

Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.

Men.

Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.

Pen.

Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.

Men.

Scin quid volo ego te accurare?

Er.
Scio, curabo quae voles.

Men.

25Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier

atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,

glandionidam suillam, laridum pernonidam,

aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,

madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;

30atque actutum.

Er.
Licet ecastor.

Men.
Nos prodimus ad forum.

iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.

Er.

Quando vis veni, parata res erit.

Men.
Propera modo.

sequere tu.—

Pen.
Ego hercle vero te et servabo et te sequar,

neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.—

Er.

35Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (49 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: