[4] nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas seuerissime semper exegit. nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.