This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Πάντ᾽ ἐφορᾶν καὶ πάντ᾽ ἐπακούειν
puro clarum lumine Phoebum
melliflui canit oris Homerus;
qui tamen intima uiscera terrae
5 non ualet aut pelagi radiorum
infirma perrumpere luce.
haud sic magni conditor orbis:
huic ex alto cuncta tuenti
nulla terrae mole resistunt,
10 non nox astris nubibus obstat;
quae sint, quae fuerint ueniantque
uno mentis cernit in ictu;
quem quia respicit omnia solus
uerum possis dicere solem.