This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quaenam discors foedera rerum
causa resoluit? quis tanta deus
ueris statuit bella duobus
ut quae carptim singula constent
5 eadem nolint mixta iugari?
an nulla est discordia ueris
semperque sibi certa cohaerent,
sed mens caecis obruta membris
nequit oppressi luminis igne
10 rerum tenues noscere nexus?
sed cur tanto flagrat amore
ueri tectas reperire notas?
scitne quod appetit anxia nosse?
sed quis nota scire laborat?
15 at si nescit, quid caeca petit?
quis enim quicquam optet?
aut quis ualeat nescita sequi
quoue inueniat? quis reppertam
queat ignarus noscere formam?
20 an cum mentem cerneret altam
pariter summam et singula norat,
nunc membrorum condita nube
non in totum est oblita sui
summamque tenet singula perdens?
25 igitur quisquis uera requirit
neutro est habitu; nam neque nouit
nec penitus tamen omnia nescit,
sed quam retinens meminit summam
consulit alte uisa retractans,
30 ut seruatis queat oblitas
addere partes.