previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

36. silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita. eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat. [2] tum ex iis, qui aderant, consulis fratereum Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, traduntspeculatum se iturum professus brevique omnia certa adlaturum. Caere educatus apud hospites, [3] Etruscis inde litteris [p. 546] eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; [4] sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; [5] nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent. [6] iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum. [7] usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum, [8] commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram.

[9] haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, [10] quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur. [11] postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat. inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit. [12] ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint. [13] caesis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.

[p. 547] [14] eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne saltum Ciminium transiret. laetati serius se, quam ut inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Charles Flamstead Walters, Robert Seymour Conway, 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1926)
hide References (41 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
  • Cross-references to this page (21):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Principium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pueri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Saltus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Silva
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vigiliis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caere
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Camertes
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ciminiam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Colonia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etrusca
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, M
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Gaesa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Germanici
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Graeci
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), TRIBU´NUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CAMERI´NUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CI´MINUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ETRU´RIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), UMBRIA
    • Smith's Bio, Ma'ximus, Fa'bius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: