Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24.
cum alii atque alii nuntii bellum instare
adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo
quoque tempore creari.
[2]
itaque senatus consultum
factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo
ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui
placere, provincia exercituque tradito legatis Romam
reverti eum et ex itinere praemittere edictum,
[3]
quo
comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris
consul et praemisso edicto Romam venit.
[4]
eo quoque
anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum
locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore
anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.
[5]
Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non
negatum honorem appareret, consulatus datus est;
[6]
additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. postero
die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius
Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula
C. Livius et L. Oppius, utrique eorum Salinator
cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti
navium in Siciliam duxerat.
[7]
interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio
cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et
circa Apolloniam copias continere,
[8]
et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes
novas quinquaginta faceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.