previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn. Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut sortiri placuit; [2] priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti, faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret supplementi, decerni (decernunt in Macedoniam peditum Romanorum sex milia, [3] sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos ducentos quinquaginta, [4] [p. 28] socios trecentos); veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones ne plus sena milia peditum, 1 treceni equites essent. [5] alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum, quem in supplementum legeret; id modo finitum, ut duas legiones scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites trecenos. [6] Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi iussae, quae, si quo opus esset, educerentur. [7] tribunos iis, non permissum, ut consules facerent; populus creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille equites imperati. [8] hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res posceret. Macedonia maxime curam praebebat. [9] in classem mille socii navales cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret. [10] [p. 29] in 2 Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum, trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites. [11] et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus quattuor milia peditum et trecentos equites.

1 a. u. c. 585.

2 a. Chr. n. 169.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1951)
hide References (20 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.15
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.2
  • Cross-references to this page (4):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ordinum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Socii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Terminalia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ap. Claudius Centho
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: