previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit: “difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus qui ab eo dissentimus fecit: [2] agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit1 ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur. [3] ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex curia populi Romani veniret aut2 regum arcanis interesset, omnia scit et nuntiat quae occulte facta sunt. [4] divinat etiam quae futura fuerint,3 si Philippus vixisset, quid ita Perseus regni heres sit, quid [p. 266] parent Macedones, quid cogitent Romani. [5] nos4 autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit Demetrius scimus, nec quid Philippus si vixisset facturus fuerit,5 ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra accommodare oportet. [6] ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum; audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea6 et eos benigne exceptos. [7] haec omnia pacis equidem signa esse iudico non belli; nec Romanos offendi posse si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non video. [8] opportuni7 propinquitate ipsa Macedoniae sumus? An infirmissimi omnium, tamquam, quos nuper subegit,8 Dolopes? immo contra ea vel viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo tuti. [9] sed simus9 aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt? [10] quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur execrabilis ista nobis solis velut10 dissertio iuris [p. 268] humani est? [11] fecerit aliquid Philippus cur adversus11 eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, [12] cur soli omnium hostes ei simus?12 quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae forte fuerunt, utique post mortem obliterent. [13] non venit in mentem,13 cum classis Romana Cenchreis staret,14 consul cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in concilio fuisse consultantes utrum Romanos an Philippum sequeremur? [14] nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret;15 idque16 erat vetusta coniunctio cum Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita. [15] valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates, simulaverimus agi. nemo novae societatis aut novi foederis, quo nos temere illigemus, conscribendi est auctor; [16] sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni17 arceamus; ne servis nostris aliquo fugere liceatquid hoc adversus Romana foedera [p. 270] est? [17] quid rem parvam et apertam magnam et18 suspectam facimus? quid vanos tumultus ciemus? [18] quid, ut ipsi locum adsentandi Romanis habeamus, suspectos alios et invisos efficimus?19 si bellum erit,20 ne Perseus quidem dubitat quin Romanos secuturi simus;21 in pace, etiam si non odia22 finiuntur, intermittantur.”

[19] cum iidem huic orationi qui litteris regis assensi erant assentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum versuum impetraret,23 [20] decretum differtur. legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos timebant, ne admitterentur.

1 effecit Fr.: efficit V.

2 aut Fr.: avtcvriam V.

3 fuerint J. F. Gronovius: fverant V.

4 A.U.C. 580

5 fuerit Sigonius: fverat V.

6 regno accepto etc. usque ad ad regem Persea Fr.: ac regno accepto a populo Romano audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea kreyssig: acceptoalegatosromanosvenisseadregemperseaadpr (sic) appellatvm V.

7 opportuni Fr.: opportvnitate V.

8 subegit kreyssig: svbiecit V.

9 simus walch: svmvs V.

10 idem et nobis sit. cur execrabilis ista nobis solis velut Fr.: idemetnobissitcvmexecrabilisistanobissitcvrexecrabilisistanobissolis V.

11 A.U.C. 580

12 simus J. F. Gronovius: svmvs V.

13 obliterent non venit in mentem add. wesenberg.

14 Cenchreis staret Sigonius: cencristaberet (sic) V.

15 faceret ed. vascosana: fecerat V.

16 idque hartel: idqvod V.

17 nostrorum nos quoque terminis regni Vahlen: nostrosqvvqveetnossegni V.

18 A.U.C. 580

19 et invisos efficimus Heraeus: invisosvfficimvs V.

20 erit Fr.: erat V.

21 simus Fr.: svmvs V.

22 odia Fr.: odio V.

23 impetraret J. F. Gronovius: imperaret V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1880)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1876)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. and Alfred C. Schlesinger, Ph.D., 1938)
hide References (55 total)
  • Commentary references to this page (20):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.19
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.37
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.38
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.5
  • Cross-references to this page (8):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (27):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: