Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
" Natura," inquit, " haec mihi praestat." Non
intellegis te, cum hoc dicis, mutare nomen deo ?
Quid enim aliud est natura quam deus et divina ratio
toti mundo partibusque eius inserta ? Quotiens voles,
tibi licet aliter hunc auctorem rerum nostrarum
[p. 218]
compellare ; et Iovem illum Optimum ac Maximum
rite dices et Tonantem et Statorem, qui non, ut historici tradiderunt, ex eo, quod post votum susceptum acies Romanorum fugientium stetit, sed quod stant
beneficio eius omnia, stator stabilitorque est. Hunc
eundem et Fatum si dixeris, non mentieris ;
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.