Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[24]
... omni ... tote. Sapientia iubet
augere opes, amplificare divitias, proferre finis (unde
enim esset illa laus in summorum imperatorum incisa
monimentis: finis imperii propagavit, nisi aliquid de
alieno accessisset?), imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere, regnare, dominari; iustitia autem
praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum,
suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere. Quid igitur efficitur, si sapientiae pareas? divitiae, potestates, opes, honores, imperia,
regna vel privatis vel populis. Sed quoniam de
re publica loquimur, sunt inlustriora, quae publice [p. 341]
fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque,
de populi sapientia dicendum puto. Ut iam omittam
alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno
sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis
terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus? ...
...
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.