Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
quod de matre dixi, de
utroque parente accipiendum est; nam inter patres
etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio. in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur
dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae
debetur reverentia. eadem pro libertis adversus
patronos observantia. et ut semel plura complectar,
[p. 194]
nunquam decebit sic adversus tales agere personas,
quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis
eiusdem iniquo animo tulissemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.