Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
chapter:
I De positu et figura ossium totius humani corporis.
II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur.
III Quomodo os excidatur.
IV De calvaria fracta.
V De naso fracto.
VI De auribus fractis.
VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus.
VIII De jugulo fracto.
IX De costis fractis.
X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione.
XI De ossibus luxatis.
XII De maxilla luxata.
XIII De capite luxato.
XIV De spina luxata.
XV De humero luxato.
XVI De cubito luxato.
XVII De manu luxata.
XVIII De palma luxata.
XIX De digitis luxatis.
XX De femore luxato.
XXI De genu luxato.
XXII De talo luxato.
XXIII De planta luxata.
XXIV De digitis luxatis.
XXV De his, quae cum vulnere loco moventur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus.
book 2
I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint.
book 3
book 4
book 5
book 7
book 8
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17] Id autem ipsum recurvum, ac neque inter durissima ossa numerandum, altero capite in eo, quod posui, altero in exiguo sinu pectoralis ossis insidit, paulumque motu brachii movetur, et cum lato osse scapularum infra caput ejus nervis et cartilagine connectitur. Hinc humerus incipit, extremis utrimque capitibus tumidus, mollis, sine medulla, cartilaginosus: medius teres, [p. 327] durus, medullosus leniter gibbus in priorem et posteriorem et interiorem; cavus in exteriorem partem. Prior autem pars est,quae a pectore est; posterior, quae ab scapulis; interior, quae ad latus tendit; exterior, quae ab eo recedit: quod ad omnes articulos pertinere in ulterioribus patebit. Superius autem humeri caput rotundius, quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac majore parte extra situm nervis deligatur. At inferius duos processus habet: inter quos, quod medium est, magis etiam extremis partibus sinuatur. Quae res sedem brachio praestat: quod constat ex ossibus duobus. Radius, quem χερχίδα Graeci appellant, superior breviorque, et primo tenuior, rotundo et leniter cavo capite exiguum humeri tuberculum recipit; idque ibi nervis et cartilagine continetur.
Celsus. A. Cornelii Celsi De medicina libri octo. Charles Victor Daremberg. Lipsiae. Teubner. 1891.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.