Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est id quod densam cutem et subpinguem et ex toto glabram fecit. [2] Sed ea, quae alopecia nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id uero, quod a similitudine ophis appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in priore parte committant. Illud uitium in qualibet aetate est, hoc fere in infantibus.—Illud uix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. [3] Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam nouacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est.
A. Cornelii Celsi quae supersunt. Celsus. Friedrich Marx. Lipsiae. Teubner. 1915.
The Annenberg CPB/Project provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
References (5 total)
- Cross-references in general dictionaries to this page
(5):
- Lewis & Short, ārĕa
- Lewis & Short, nŏvācŭla
- Lewis & Short, prŏfessor
- Lewis & Short, scriptōrĭus
- Lewis & Short, sup-pinguis
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences