BELLUM BALEARICUM
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus 1adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur. [2] Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere. [3] Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere. [4] Sed cum venientem ab alto Romanam classem pro- 2 3 4 5 [p. 198] spexissent, praedam putantes, ausi etiam occurrere, et primo impetu ingenti lapidum saxorumque nimbo classem operuerunt. [5] Tribus quisque fundis proeliantur. Certos esse quis miretur ictus, cum haec sola genti arma sint, id unum ab infantia studium? cibum puer a matre non accipit, 6nisi quem ipsa monstrante percusserit. Sed non diu lapidatione Romanos terruere. [6] Nam postquam comminus ventum est expertique rostra et pila venientia, pecudum in morem clamore sublato petiverunt fuga litora, dilapsique in proximos tumulos quaerendi fuerunt ut vincerentur.