previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


BELLUM GALLICUM


Asia Pompei manibus subacta reliqua, quae restabant in Europa, Fortuna in Caesarem transtulit. [2] Restabant autem inmanissimi gentium Galli atque Germani et quamvis toto orbe divisi, tamen quia vincere libuit, Britanni. Primus Galliae motus ab Helvetiis coepit, qui Rhodanum inter et Rhenum siti, non sufficientibus terris venere sedem petitum, incensis moenibus suis; [3] hoc sacramentum fuit, ne redirent. Sed petito tempore ad deliberandum, cum inter moras Caesar Rhodani ponte rescisso fugam abstulisset, statim bellicosissimam gentem sic in sedes suas, quasi greges in stabulum pastor, reduxit. [4] Sequens longe longeque cruentior pugna Belgarum, quippe pro libertate pugnantium. Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam 1exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit. [5] Inde cum Venetis etiam navale bellum, sed maior cum Oceano quam cum ipsis navibus rixa. Quippe illae rudes et informes et statim naufragae, cum rostra sensissent; sed haerebat in vadis pugna, 2 [p. 202] cum aestibus solitis in ipso certamine subductus Oceanus intercedere bello videretur. [6] Illae quoque accessere diversitates pro gentium locorumque natura. Aquitani, callidum genus, in speluncas se recipiebant: iussit includi; Morini dilabebantur in silvas:3iussit incendi. Nemo tantum feroces dixerit Gallos: [7] fraudibus agunt. Indutiomarus Treveros, Ambiorix concitavit Eburones. Utrique, absente Caesare coniuratione facta, invasere legatos. [8] Sed ille fortiter a Dolabella summotus est, relatum-que regis caput; hic insidiis in valle dispositis dolo perculit. Itaque et castra direpta sunt et Aurunculeium 4Cottam cum Titurio 5Sabino legatos amisimus. Nec ulla de rege mox ultio; quippe perpetua trans Rhenum fuga latuit. [9] Nec Rhenus ergo inmunis; nec enim fas erat ut liber esset receptator hostium atque defensor. [10] Et prima contra Germanos illius pugna iustissimis quidem ex causis. Haedui de incursionibus eorum querebantur. [11] Quae Ariovisti 6regis superbia! cui cum legati dicerentveni ad Caesarem,’ etquis est Caesar?’ etsi vult, veniatinquit, etquid ad illum, [12] quid agat nostra Germania? num ego me interpono Romanis?’ Itaque tantus gentis novae terror in castris, ut testamenta passim etiam in 7 8 9 10 [p. 204] principiis scriberentur. Sed illa inmania corpora quo maiora erant, eo magis gladiis ferroque patuerunt. [13] Qui calor in proeliando militum fuerit, nullo magis exprimi potest quam quod, elatis super caput scutis cum se testudine barbarus tegeret, super ipsa Romani scuta salierunt, et inde in iugulos gladiis descendebant. [14] Iterum de Germano Tencteri 11querebantur. Hic vero iam Caesar ultro Mosellam 12navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis; sed in saltus ac paludes gens omnis diffugerat. Tantum pavoris incussit intra ripam subito Romanus visus. [15] 13Nec semel Rhenus, sed iterum quoque, et quidem ponte facto penetratus est. Maior aliquanto trepidatio. Quippe cum Rhenum suum sic ponte quasi iugo captum viderent, fuga rursus in silvas et paludes, et, quod acerbissimum Caesari fuit, non fuere qui vincerentur. [16] Omnibus terra marique peragratis respexit Oceanum et, quasi hic Romanis orbis non sufficeret, alterum cogitavit. Classe igitur conparata Britanniam transit mira celeritate; quippe qui tertia vigilia cum Morinorum solvisset 14a portu, minus quam medio die insulam ingressus est. [17] Plena erant tumultu hostico 15litora, et trepidantia ad conspectum rei 16 17 18 19 20 [p. 206] novae carpenta volitabant. Itaque trepidatio pro victoria fuit. Arma et obsides accepit a trepidis, et ulterius isset, nisi inprobam classem naufragio castigasset Oceanus. [18] Reversus igitur in Galliam, classe maiore auctisque copiis in eundem rursus Oceanum eosdemque rursus Britannos. Caledonas secutus in silvas unum quoque e 21regibus Casuellanum 22in vincla dedit. [19] Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur. [20] Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis 23pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit 24corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix. [21] Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit. [22] Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate 25per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, 26 27 28 29 30 [p. 208] expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur. [23] Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum 31quadraginta milium propugnantium sustulit, 32Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit. [24] Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem, [25] vallo sudibus et fossa inductoque fossae flumine, ad hoc decem et octo castellis ingentique lorica circumdatam primum fame domuit, mox audentem eruptiones in vallo sudibusque concidit, [26] novissime in deditionem redegit. Ipse ille rex, maximum victoriae decus, supplex cum in castra venisset, equum et phaleras et sua arma ante Caesaris genua proiecit. ‘Habe,’ 33inquit, ‘fortem virum, vir fortissime, vicisti.’

1

2 fugam Rhed.: fuga cet.

3

4

5

6

7 Morini dilabebantur in silvas Vinetus: morabantur in silvis B: nec mora dilabebantur in silvas A.

8 Aurunculeium Perizonius: aurum ablatum codd.

9 Titurio: tirio B.

10 Ariovisti: tario bisti B: ario iusti L.

11

12

13

14

15

16 Tencteri: genteri B: centeri NL: treviri Aldus.

17 Mosellam Monac.: musellam B: massiliam NL.

18 Romanus visus Rossbachius: romana vis BN.

19 cum Morinorum solvisset Halmius: com morinos movisset B: marino solvisset (om. cum) N L.

20 hostico: hostilico (li in margine additum) B.

21

22

23

24

25

26 e: et B.

27 Casuellanum Rossbachius (cf. Dio, XL. 2, 3, Polyaen. VIII. 23, 5): cas | uella B: cavelianis N L.

28 omnis X: omnes L.

29 post contraxit add. hi B, ille N L.

30 felicissima temeritate Salmasius: felicissimae temeritatis codd.

31

32

33

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: