Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
De positione iugi, quatenus a terra levandum sit, hoc dixisse abunde est: humillimam esse quattuor pedum, celsissimam septem. Quae tamen in novellis seminibus vitanda est; neque enim haec prima constitutio vinearum esse debet, sed per 1 2 3 4 5 6 7 [p. 396] annorum longam seriem ad hanc altitudinem vitis [2] perducenda est. Ceterum quanto est umidius solum et caelum, placidioresque8venti, tanto est altius attollendum iugum. Nam laetitia vitium patitur se celsius evagari,9fructusque summotus a terra minus putrescit: et hoc uno modo perflatur ventis, qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant, multumque ad deflorescendum et ad [3] bonitatem vini conferunt. Rursus exilis terra et acclivis torrensque aestu, vel quae vehementibus procellis obnoxia est, humilius iugum poscit. At si cuncta competunt voto, iusta est altitudo vineae pedum quinque; nec tamen dubium, quin tanto melioris saporis praebeat mustum, quanto in editiora iuga consurgat.10
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.