previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


7.

Sicut recumbentibus largus ministrator
Diversorum generum est ciborum dator,
Ut que malunt eligant et refficiantur,
Gracius quam fieret, si pauca ponantur,
5Sic auctor hic voluit varie dictare,
Ut lectores valeant gratius notare:
Prosam legant igitur, sicut est dictatum,
Vel, si placet melius, sicut est rithmatum,
Ut vel uno valeant modo recreari
10Vel utroque pariter possint saciari,
Et si lector videris, versus hac scriptura
Dilligenter audias tua mente pura.
Trine rex altissime, pater alti celi,
Qui coronam glorie tribuis fideli,
15Hic mihi facundiam presta graciosam,
Mittem, dulcem, placidam, nulli odiosam.
Federicus dominus summus imperator,
Auctor regni providus summus triumphator,
Quod nunc volo canere, dignetur audire,
20Licet non sit desuper mihi datum scire,
Sic ornata ponere dicta neque clare,
Que sint coram domino tanto digno stare.
Supplico, si noviter scripta divulgata
Suis de fidelibus, que sunt hic notata,
25Ista si non viderit hoc quod supplicavi
Non detur pro crimine, dignum hoc putavi.
Duces atque comites audiant faceti,
Audiendo talia semper adsint leti;
Milites ac domine audiant libenter.
30Vera, non mendatia, dicam nunc patenter.
Ecelinos discite duos iam fuisse
Inclitos et nobiles, quos fertgens stetisse:
Avus huius domini stantis hic presentis
Ecelini providi moribus fulgentis
35Atque pater in dolis affuit qui plenus,
Quibus factis voluit permanens amenus.
Ecelinus tercius ergo nuncupetur
Presens, nam pre ceteris sapiens habetur.
Primus fuit placidus et morigeratus,
40Largus et pacifficus moribus ornatus,
Bellicosus etiam fuit et modestus,
Bonis bene facere non sistebat mestus,
Erat set balbuciens, eius lingua lata
Poterat exprimere vix vix meditata,
45Sensu ac potentia cunctos prestabat,
Omnis vir magnifficum ipsum nominabat.
Ipse quondam tempore summi Federici,
Cui Lombardi fuerant omnes inimici,
Cum inter Imperium esset ac Lombardos,
50Quos ad iura didicit ipse fore tardos,
Tempore discordia suo suscitata
Horrida terribillis gravis atque lata,
Factus est vexilifer dux et dominator
Gentis tunc Lombardice sicut imperator,
55Pro sua constancia fuit hoc et more
Pro sua prudentia magnoque honore;
Eius tunc discretio tantum laboravit
Ac instando plurimum taliter tractavit
Quod, Lombardi dominum quamvis offendissent,
60Maiestatem etiam graviter lesissent,
Quod eis tunc gratiam tamen rex donavit
Et offenssas penitus factas relaxavit,
Postque privillegia fecit illis multa
Magestas Imperii, que tunc erat culta,
65Sicut in Constancie pace sunt notata,
Magestatis inclite signoque signata.
Huic tanto domino Ecelino viro,
More qui negotia gessit cuncta miro,
Vir successit providus alter Ecelinus,
70Cui dedit industriam rex celorum trinus.
Mirus hic in opere fuit et sermone,
Sat corone subitus stetit ratione
Debita servicia sibique donavit
Neque reverentiam illi denegavit.
75Hic Lombardos etiam vere diligebat,
Magestatem taliter quod non offendebat,
Sed eiusdem gratiam semper hic adivit
Ac sibi servicium tradidit, ut scivit;
Pater fuit moribus bonis, hic sertus
80Sensu ac scientia eratque imbutus.
In hoc patris gloriam iste miravit
Ipsum quod facundia plurimum ornavit.
Fecit iste plurima quam sint supra dicta,
Que cessamus scribere, ne sint fastidita;
85Si quis illa breviter cupiat audire,
Ubi prosa loquitur debeat redire.
Ecelinus tercius iste curialis,
Quod cunctis a sordibus perfugit et malis,
Equipollet viribus et lingua facunda
90Patri nec vult aliqua nisi bene munda:
Largitas, scientia satis hunc decorat,
Illum non immerito magestas honorat.
Plus honorem dilligit atque probitatem
Quam censum vel alliam ullam dignitatem,
95In immensum taliter unde comendatur,
Quod iam nemo similis illi reputatur.
Est enim veridicus, non deceptor stat,
Hic a multis falitur, quibus fidem prestat;
Animam exponere nunquam dubitavit
100Pro personis omnibus iure quas amavit.
Cum in quodam tempore Marchio hestensis
Et cum ipso pariter Comes veronensis
Ex favore tradito ipsis a Paduanis
Et a malignantibus semper Mantuanis,
105Amicos expellere urbe de Verona
Ecelini cuperent digni laude bona,
Contradictor extitit ipse pro amicis
Et triumphum habuit veteri inimicis.
Tunc expulsus permanet extra civitatem
110Comes cum sequacibus nolens equitatem,
Quod quicquid mali poterat semper ordinabat,
Nam Veronam capere scelere parabat.
Tandem truces perfidi pessimi Lombardi,
Quod ceu patet, permanent super bono tardi,
115Inter illos subditos se mediatores
Statuerunt pariter et compositores
Et, posset ut firmius ipsa permanere,
Inter illos etiam pacem firmavere,
Civitates insimul septem iuravere,
120Que vero ad invicem sibi promisere,
Ut hec pax permaneat hinc et perseveret,
Quod ipsarum quelibet opus in hoc ferret,
Et expulsa fuerit ulla si pars urbe,
Ex quaque permaneat memorare turbe,
125Tribuent quod operam ut pars revertatur
In urbe ac solita pace perutatur.
Padua, Vicencia, Brixia, Verona
Brixia, Feraria, Salinguere prona,
Iste ac Tervisium dictum iuramentum
130Perfecerunt insimul, quamvis foret lentum.
De Romano domini recipi debeba(n)t
Hac in turba protinus esse cum voleba(n)t,
Et potestas posita sic fuit Verone,
Cuncta quod equaliter starent racione,
135Bono statu verius in Verona stante
Et equali pondere cuncta gubernante.
In hac esse socios ipsi voluerunt,
Set turba Lombardorum vix hos receperunt.
Interim set perfidi Paduani vere
140Hec sub innocentie causa tractavere,
Optantes destruere illos de Romano,
Quod servire domino noluerunt vano,
Quod urbem Vincenciam sic occupaverunt
Marchionem dominum ibique fecerunt,
145Qui tanquam vir pessimus multum conabatur
Veronam pessumdare neque verebatur
Et, tractatu pessimo facto cum Paduanis
Ac cum dicto Comite et cum Mantuanis,
Violenter noluit Veronam intrare,
150Fidos tunc Imperii credens violare,
Et clam cum exercitu ivit vicentino
Montebelum, rediit capite set clino,
Postquam nephas didicit fortis Ecelinus,
Qui vocari merito potest palatinus,
155Paucis cum militibus urbem tunc intravit
Volens vi deffendere viros quos amavit.
Nix magna non potuit ipsum impedire
Frigus neque glacies, ex quo cepit ire,
Ivit per montanea nivem destruendo
160Et fractores plurimos bene persolvendo,
Ivit cursu celleri, quamvis cum labore,
Timens ne periculum esset magnum more,
Sensus cuius extitit vigor atque talis
Victis quod rebellibus pessimis et malis.
165Tunc Veronam habuit atque potestatem,
Que consultam noverat iam iniquitatem;
Potestatem perfidam ipse carceravit
Ac urbemque domino postea donavit.
Urbi nempe postea cepit superesse,
170Magestatis emulis semper et obesse.
Frater eius nobilis miles Albericus,
Cui celorum Dominus semper sit amicus,
Equipolens moribus quondam suo patri,
Talibus negociis suo favet fratri,
175Et honorem domini semper exaltare
Voluit pre ceteris, hoc sciatis clare,
Et, cum contumaciam isti reperissent
Multam et superbiam pariter vidissent
In Lombardos pessimos et in Paduanos,
180Quos de iure possumus dicere prophanos,
Hinc et inde generosos cunctos Tervisinos
Et in quosdam etiam cives Vicentinos,
Qui nolebant subditti magestati stare,
Set eidem tempore quolibet obstare,
185Morem illi patrium digne consequti
Servaverunt undique, fidem sicut tuti,
Set rebelles domini truces et iniquos
Exponentes emulos sicut inimicos,
Fides et constancia tanta fuit horum
190Militum nobilium fratrum rellatorum,
Quod presenti domino nunc Imperatori,
Quem extollant deprecor angellorum chori,
Debitum auxilium dare promisere
Ipsi cum conscilio neque timuere.
195De quo cum existerent valde comendandi
Et a cunctis merito rite venerandi,
Lombardi degeneres atque Paduani
Vicentini quidam sic et Tervisani
Supra bona tallium simul irruere
200Et ubique taliter sic dextruxere,
Dampni quod enormitas vix posset narrari
Tanti vel ab aliquo vere nunciari.
Fratres, hoc pro nichilo totum repputantes,
Erant omni tempore magis procurantes
205In laudem et gloriam Federici imperatoris
Rome felicissimi, iusti pleni moris,
Et cum tunc rebellium posse sic fuisset
Quod ubique oppida horum obsedisset
Atque specialiter in urbe Verona,
210Ecelinum dominum dignum laude bona
Noster invictissimus Imperator herus
Fredericus, perfidis qui manet austerus,
Erga fidelissimos tales magestatis
Volens vim ostendere ac benignitatis,
215Pervenit celleriter manu cum potenti
In succursum talium more condecenti;
Et cum urbs Vincentia et gens Paduana
Ac secum Tervisium, cui est fides vana,
Obsiderent opidum quoddam cum virtute,
220Quod Rivalta dicitur, stantis ibi tute,
Estat de Crexenciis quod Ugucionis,
Quod fidus Imperio permanet cum bonis,
Magestatis cognito tunc eventu claro
Et succurssu pariter perfidis amaro,
225Ex auditu penitus solo fugierunt
Paduani socios atque relinquerunt,
Fugierunt etiam illi Tervisini,
Nondum fugam noverant ipsi Vicentini,
Quod videntes alios cunctos recessisse
230Solos et in prelio rellictos fuisse
Versus tunc Vincenciam omnes devenerunt,
Urbi set succurrere tardi levaverunt,
Nam serenus dominus felix Imperator,
Qui divina gratia mansit triumphator,
235Habito conscilio Ecelini fortis,
Qui dum servit domino, spernit minas mortis,
Vicentinos taliter prevenit in hora
Ipse quod Vincencia cepit absque mora;
Fere totam ignibus urbem concremavit
240Atque bonis omnibus ipsam spoliavit,
Antequam ad propria possent remeare
Viri domicilia, quo solebant stare;
Erant anni Domini cum mille ducenti
Sex triginta pariter dico nescienti,
245Diem vobis refferent sedecim sequentes
Versus. Finem perlegant hanc scire volentes.
Annis elapsis venerabilis omnipotentis
Milleque triginta sex iunctis atque ducentis
Pondere crudeli fuit urbs Vicentia plena,
250Facta fuere sibi contraria maxima pena:
Preda, rapina, focum nocuerunt civibus urbis,
Heu! dolor et fletus nocuerunt undique turbis.
Urbs combusta fuit vacuataque rebus et here
Vestibus et raptis domine nude fugiere;
255Tunc cives grati captique fuere ligati,
Nemo vel patri potuit succurrere fratri,
Induperatoris virtus metuenda doloris
Verbere vexavit urbemque non sibi favit.
Magestate tenus fuit Ecelinus amenus,
260Cum quo Verona dedit urbi noxia dona.
Prima novembris hora fuerat lux hic tibi prono
Et gens cunctorum celebrabat festa priorum,
Cum rei pro crimine lese magestatis
Vicentini fuerint viri vos sciatis,
265Quorum misericordia Imperator motus,
Qui manet a sordibus omni parte lotus,
Racionabiliter animavertendi,
Cum sibi potencia foret ac ledendi
Ipsos ipsis, at tamen bonam voluntatem
270Redidit et gratiam atque libertatem,
Illos ab infamia cunctos liberavit
Ac possessionibus suis cunctos reformavit,
Nisi quosdam impios sceleri detecti
Quod nullis temporibus debent stare leti.
275Hoc facto, quod quilibet iure gubernetur
Et quod sacra ratio nullo conculcetur,
Urbis capitaneum fecit mantuanum
Guillielmum nobilem militem et planum;
Hic discretus permanet vir et curialis,
280Iusta petens omnibus perfugit a malis.
Post suum exercitum verssus Paduanam
Duxit summus dominus et in Trivixanam
Et, intollerabile illis dapnum dando,
Castra villas undique ivit populando
285Ac in Alemaniam Imperator ivit
Et parare exercitum ibi pro ubi scivit
Expedire viribus ad hos compescendos,
Quod rebelles fuerant hic destruendos.
Excellentes domini fratres de Romano,
290Qui sunt fidi Cessari, sicut vobis cano,
Rebelles Imperio atque contumaces,
Volentes compescere qui non sunt sequaces,
Exaltando principem, antequam veniret
Vel quod de negotio tanto quicquam sciret,
295Morti se periculo non dubitavere
Ponere ceu noscere cuncti valuere:
Suis cum militibus et cum Vicentinis
Equitarunt, horridis non timentes minis,
Contra multum pessimos infidos Paduanos,
300Quos credo per prelia valde fore vanos.
Qui cum contradicere vellent Ecelino
Alberico pariter viro palatino
Vicentinis etiam, hos qui sequebantur,
Qui leones prelio fore videbantur,
305Capti sunt et carcere omnes sunt inclusi,
Qui rebelles aderant sistunt et abusi.
Set cum fratres nobiles velent intrare,
Civitatem Paduam violando mire,
Paduani maximum timentes vigorem
310Fratrum, qui sequti sunt Federicum imperatorem,
Tunc inermes obviam ceu victi venere
Et mandata domini tota iuravere
Ac eius arbitrio cuncta gubernanda
Comiserunt pariter atque iudicanda.
315Et sic nostrum dominum noscunt superati
Altum serenissimum, quia sunt prostrati,
Et noscunt potentiam fratrum inclitorum
De Romano, nomina dixi vobis quorum,
Tarditatis vicium licet imputari
320Ipsis modo valeant qui stabant amari;
De Romano dominos nunc cognoscant mores
Et eorum fortiter timeant vigores.
Lector, nunc intelligas ne decipiaris:
Nostra non sunt penitus hoc que modo faris;
325Tadeus composuit, sicut est ditatum,
Scripsit atque primitus, sicut est rithmatum
A scriptura dicta, trine rex altissime,
His benedicavit omnia clarissime.
Cetera nostra manent, dico certissime, lector.
330Immemor acceptique boni caelique prioris,
Tarvisium terras validi populans Ecelini,
Somptibus assensum prebens heret Paduanis,
Externus membris prudentem ledere temptat
Auctorem capitis, qui vitam corpora membra
335Negligit, ut iustum servet caput atque coronam
Per capud illessum Iobice silicet restituenda;
Nam, cum solus Guicili, miles de Camino,
Tervisinos undique lederet omnino
Et quesisset socios perfidos Paduanos
340Et adhuc degeneres cunctos Coneglanos,
Quorum tunc potentia creverat in tantum
Quod vix posset auribus nunciari quantum,
Civitatem cominus ibant destruendo,
Milites et pedites plures capiendo.
345Ecelinus audiens, in Verona stando,
Quod sic currunt undique populando,
Tanquam leo rugiens stridens suspirando,
Revolvens in animo cuncta cogitando,
De Verona rediens is repatriavit
350Et pro sua patria fortiter pugnavit:
Hic dextruxit opida, plures quoque villas.
Valde dolent emuli, qui struxerunt illas;
Guecilum cum opido cepit de Camino,
Donans cuncta populo falso tervisino,
355Per hunc sic Tervisium hostes superavit
Quod in cunctis prospere per hoc triumphavit.
Et pro bono merito mala tribuerunt,
Hunc ledendo graviter sicut potuerunt;
Nam, qui dignus fuerat omni laude plena,
360Per hos factus dicitur dignus gravi pena,
Et qui debuerat digne cruciari,
Laudibus et gloria cepit dominari.
Factus est vexilifer Guecilus in urbe
Et dux atque dominus tervisine turbe;
365Tunc vesanus populus cum his de Camino,
Dampna valde grandia dantes Ecelino,
Publicatas litteras de protectione,
Congregato populo et in concione
Quas Imperator populo misit tervisino,
370Ne quisquam molestia ferat Ecelino,
Auri decentorum penam transgressorum
Librarum imposuit atque contemptorum.
Tervisinus populus, hec vilipendendo,
Pene stat obnosius, ista contempnendo.
375Audi modo, perfida turba tervisina:
Pulia, Calauria tota cum Misina
Si pro contemptoribus aurum velent dare,
Suum non sufficeret, dicam vobis quare;
Nam cum pena teneat singulos in totum,
380Aurum quod defficeret omnibus est notum.
Timeat et Padua, plorat Vicentina,
Que sunt digne pariter simili ruina,
Nam fuerunt socie, penam contempnendo,
De Romano dominos simul offendendo.
385Ergo, nisi domini fuerint placati,
Contemptores omnibus fuerint spoliati.
Fecimus hos rithimos, set carmina sunt aliena.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: