previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


9.

Vir qui non intelligit verbum quid loquatur,
Esse per Apostolum barbarus monstratur,
Qui fert: si nescieris tu virtutem vocis,
Ero tibi barbarus talibus in locis
5Et tu mihi barbarus frater per hoc eris,
Dum non intellexero dicere quod queris.
Ecelini silicet hinc et Alberici
Quod celestis Domini semper sunt amici,
Nomina signifficent quid hoc denotemus,
10Lingue quod barbarice vicium vitemus.
Hoc enim verissime sonat Ecelinus,
Quod linitor pervenit superborum finus.
Si parvis in grandibus licet nobis uti
Exemplis, hec possumus divulgare tuti,
15Ut de Christo retulit Babtista Iohannes,
Qui salutis primitus exercuit annos;
Hic de Ihesu retulit: Ecce Agnus Dei,
Ecce tollens crimina mundi natus Dei.
De discreto possumus Ecelino verbum
20Dicere quod sequitur, cum non sit acerbum.
Ecce noster inclitus et verus linitor
Ac deffensor permanet, in quo sensus nitor
Dei providentia dedit sibi tale
Nomen, velut arbitror, dictum adest quale,
25Cum linitor maneat ipse asperorum
Pariter deponitor statum superborum.
Venit tanquam nuncius nostri redemptoris
In hunc mundum, liniat ut fugatos mores,
Aspera que noverit atque linienda
30Et quod hic prohibeat facta prohibenda,
Ut superbos etiam penitus deponat
Et exaltet humiles, nam scriptura sonat
Quod Deus deposuit de sede potentes,
Exaltavit humiles, sordida spernentes;
35Et testatur iterum Domini scriptura,
Que, testante Domino, sistit vere pura,
Resistit quod Dominus celorum superbis
Humilibus gratiam dat et non acerbis.
Hic enim de civibus bonis Vicentinis
40Ac de Veronensibus plenis tunc ruinis,
Qui iam diu fuerant quasi carcerati
Tanquam sclavi, malo nec erant liberati,
Marchionis stantibus tunc sub ditione
Ac predicti Comitis subiugacione,
45Potentatum dederant quibus Paduani
Et cum his necquissimi truces Mantuani,
In tantum condoluit quod pro liberandis
Ipsis a crudelibus dominis nephandis,
Sat contempsit proprias ipse facultates,
50Aulas villas opida quosque dignitates,
Animam exponere neque dubitavit
Dum dilectos liberos esse repputavit.
Hec Iohannes loquitur fide vera rectus,
Quia servivit domino clarus neque tectus:
55Debet frater animam ponere pro fratre.
Idem fert Apostollus doctus trino patre:
Vir, qui ponit animam, nichil sibi restat.
Vera credo talia, dum scriptura prestat.
Ecelinus dominus istud fecit clare,
60Dum ipse compescuit superbos amare;
Ergo sui nominis ethimologiam
Consequtus affuit, talem tenens viam,
Quia venit, aspera et cuncta linivit,
Superbos deposuit ipsos atque trivit,
65Exaltavit humiles et in libertatem
Pristinam restituit et tranquilitatem.
Dei tanquam nuncio illi sit eterna
Laus atque gloria vita sempiterna.
Albericus dicitur albus esse color,
70Quo colore penitus factus estat olor,
Estat ab albedine merito vocatus,
In hoc vere nomine sensus estat latus.
Sicut per albedinem lucidi diei,
Cui splendorem tribuit Phebus alti Dei,
75Non solum obscuritas pellitur nocturna,
Set quam donant sidera claritas diurna,
Alberici domini sic potentatum
Et per apparenciam quam habet vel fatum.
Non sunt solum populi, qui obscuritatis
80Atque noctis optinent locum pro prostratis,
Set magnates plurimi sunt supeditati,
Qui splendoris lumine stabant radiati.
Claritas, ut arbitror, permanet albedo,
Patens est si spernitis credere quod edo;
85Lux lucet in tenebris, ut Iohannes dicit,
Scriptor Evangelii, qui peccata vicit
Et fert lucem, tenebre non comprehenderunt,
Hoc cuncti sanctissimi patres crediderunt.
De Romano dominos igitur credamus,
90Si quod verum fuerit dicere curamus,
Omnibus virtutibus esse decoratos
Ac pre cunctis omnibus moribus ornatos;
Ipsi enim somptibus valde sistunt truces
Hinc et supplicantibus placidi sunt duces,
95Cum bonis pacifficis non sunt odiosi,
Cum malis fortissime manent odiosi.
Ambo sunt catholici, nolunt pravitatem,
Quam putant heretici vel malignitatem,
Set celorum Dominus sic obsecundare
100His ut suis nunciis, sic videtur clare,
Qui tocius Marchie ipsi principatum
Obtinent et gloriam atque bonum statum.
Habent ipsi gratiam ac Imperatoris
Pre cunctis hominibus sunt quod pleni moris.
105De Romano domini quare sunt vocati
Dicam: hoc cognomine sunt cognominati
Quod malis et perfidis ipsi manus rodunt,
Dum cedunt et scelera tunc se nolle produnt.
Sicut, quando perfido manus amputatur,
110Viribus corporeis totus vacuatur,
Sic, qui volunt dominis talibus nocere,
Solent totis viribus merito carere.
Christus illis augeat et donet honorem
Virtutem et gloriam simul et vigorem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: