21. fortuna prospera nunquam fuit cuiquam diuturna, | sed plerunque infoelices exitus morantur illam
Divitiis et honore tumes foelixque viderisQuod tibi nil dederit sors violenta mali.
Nota tibi est Cresi, Samiorum nota tyranni
Fortuna: eventus dirus utrisque fuit.
5Nescis fallacis quot luserit aura sereni
Et medio in portu saepe carina perit?
Cui nihil adversi per longum contigit aevum,
Iam sibi pernitiem noscat adesse suam.
Sin vero ad mortem duret fortuna secunda,
10Altera post mortem vita futura gravis.
Quid narrem heroas per mille pericula Christi
Vulneribus coelum vix meruisse suis?
Caecuba tu potas, auroque insignis et ostro:
Eternam patriam sic peperisse putas?
15Militibus Christi longe est inimica voluptas,
Pauperibusque magis dat sua regna Deus.