[29]
Mario,' inquit, 'nocere possunt, quoniam
sensu et vita caret?' itane vero? tantis in laboribus
C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam
vitae termini postulabant spe atque animo de se et gloria
sua cogitasset? at, credo, cum innumerabilis hostium
copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam
liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur.
non est ita, Quirites; neque quisquam nostrum in rei
publicae periculis cum laude ac virtute versatur quin spe
posteritatis fructuque ducatur. itaque cum multis aliis de
causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae
videntur esse, tum maxime quod optimi et sapientissimi
cuiusque animus ita praesentit in posterum ut nihil nisi
sempiternum spectare videatur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.