[20]
Tertium genus est aetate iam adfectum, sed
tamen exercitatione robustum; quo ex genere iste est1 Manlius
cui nunc Catilina succedit. hi2 sunt homines ex eis
coloniis quas3 Sulla constituit; quas ego universas civium
esse optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen
ei sunt4 coloni qui se in5 insperatis ac repentinis pecuniis
sumptuosius insolentiusque iactarunt. hi dum aedificant
tamquam beati, dum praediis6 lectis7, familiis magnis, conviviis
apparatis delectantur, in tantum aes alienum inciderunt
ut, si salvi esse velint, Sulla sit eis ab8 inferis excitandus:
qui etiam non nullos agrestis homines tenuis atque egentis
in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. quos
ego utrosque9 in eodem genere praedatorum direptorumque
pono, sed eos hoc moneo, desinant furere ac proscriptiones
et dictaturas cogitare. tantus enim illorum temporum dolor
inustus est civitati ut iam ista non modo homines sed ne
pecudes quidem mihi passurae esse videantur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.