This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Hoc facere, sive viviradicem sive malleolum conseveris, censeo. Nam illam veterem opinionem damnavit usus non esse ferro tangendos 5 anniculos malleolos quoniam reformident. Quod frustra Vergilius et Saserna Stolonesque et Catones timuerunt; qui non solum in eo errabant, quod primi anni capil- 1 2 3 4 5 [p. 378] lamenta seminum intacta patiebantur, sed et post biennium cum viviradix recidenda erat, omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum [2] articulum, ut e duro pullularet. Nos autem magister artium docuit usus, primi anni malleolorum formare incrementa, nec pati vitem supervacuis frondibus luxuriantem silvcscere; nec rursus in tantum coercere, quantum antiqui praecipiebant,6ut totam superficiem amputemus. [3] Nam id quidem 7maxime contrarium est: primum quod cum ad terram decidens, semina, velut intolerabili adfecta vulnere, pleraque intereunt; nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria [4] saepissime fructu carent. Media igitur ratio sequenda est, ut neque solo tenus malleolum reddamus, nec rursus in longiorem materiam provocemus; sed adnodato superioris anni pollice, iuxta 8ipsam commissuram veteris sarmenti unam vel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.