This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Itaque non haec parum idonea res visa est,
quae deduceretur ad iudicem, sed nemo huic rei satis
idoneus iudex inventus est ; quod non admiraberis, si
excusseris, quid habiturus fuerit difficultatis, quisquis
in eiusmodi reum exisset.
[2]
Donavit aliquis magnam
pecuniam, sed dives, sed non sensurus impendium ;
donavit alius, sed toto patrimonio cessurus. Summa
eadem est, beneficium idem non est. Etiamnunc
adice : hic pecuniam pro addicto dependit, sed cum
illam domo protulisset; ille dedit eandem, sed
mutuam sumpsit aut rogavit et se obligari ingenti
merito passus est. Eodem existimas loco esse illum,
qui beneficium ex facili largitus est, et hunc, qui ac-
cepit, ut daret ?
[3]
Tempore quaedam magna fiunt, non
summa. Beneficium est donata possessio, cuius
fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus
[p. 142]
in fame panis ; beneficium est donare regiones, per
quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas
fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se
ista comparabit ? Quis expendet ? Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit ; eadem licet
sint, aliter data non idem pendent.
[4]
Dedit hic mihi
beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus
est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed
tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito
negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimatio-
nem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam
destruant ?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.