previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. [26] quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi1, vestra tecta vigiliis custodiisque2 defendite; mihi ut urbi sine vestro metu3 ac sine ullo tumultu satis esset praesidi consultum atque provisum est. coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de hac nocturna excursione Catilinae facile urbis suas finisque defendent; gladiatores, quam sibi ille manum certissimam4 fore putavit, quamquam animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra continebuntur. Q. Metellus quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum Picenumque praemisi aut opprimet hominem aut eius omnis5 motus conatusque prohibebit. reliquis autem de rebus constituendis, maturandis, agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis. [27]

nunc illos qui in urbe remanserunt atque adeo qui contra urbis salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam sunt hostes, tamen, quia nati6 sunt cives, monitos7 etiam atque etiam volo. mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc exspectavit8 ut id quod latebat erumperet. quod reliquum est, iam non possum oblivisci meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his vivendum aut pro his esse moriendum. nullus est portis9 custos, nullus insidiator viae: si qui exire volunt, conivere10 possum; qui vero se in urbe commoverit cuius ego non modo factum sed vel11 inceptum ullum conatumve contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules vigilantis12, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma, esse carcerem quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores nostri esse voluerunt.


1 antea dixi ante cod. Mureti

2 custodiis vigiliisque γ (cf. iii. 29)

3 metu mutu C: om. h: motu βx

4 manum certissimam αh (cert. man. h): manum fortissimam certissimamque β: fortissimam manum et cert. o: maximam manum et cert. tux

5 omnis eius oux

6 nati om. aβ (contra Claud. Sac. K. vi. 445)

7 monitos eos hγ: monitos esse Claud. Sac.

8 spectavit C

9 portae γ

10 conivere (commovere x) possum tux et Schol., Probus K. iv. 35, Claud. Sac. K. vi. 487: consulere sibi possunt cett.

11 sed vel bs: sed ne (ne quid o) αlo: sed hux

12 consulem vigilantem h

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: