Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
49.
Initium coniurationi non a cupidine ipsius fuit: nec
tamen facile memoraverim quis primus auctor, cuius instinctu concitum sit quod tam multi sumpserunt. promptissimos Subrium Flavum tribunum praetoriae cohortis et
Sulpicium Asprum centurionem extitisse constantia exitus
docuit; et Lucanus Annaeus Plautiusque Lateranus vivida
odia intulere. Lucanum propriae causae accendebant,
quod famam carminum eius premebat Nero prohibueratque ostentare, vanus adsimulatione: Lateranum consulem
designatum nulla iniuria sed amor rei publicae sociavit.
at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris
capessivere: nam Scaevino dissoluta luxu mens et proinde
vita somno languida; Quintianus mollitia corporis infamis
et a Nerone probroso carmine diffamatus contumeliam
ultum ibat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.